Ugolino Verino epigrammata 4, 40

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


40. contra fallacem vitam,
quae nihil exsolvit quod prius spoponderat

Vita hominum fallax! Promittis gaudia, luctus

      Persolvis; monstras dulcia, das aloem.

Ah, quotiens longos cum tu promiseris annos,

      Fregisti plenas invidiosa colos!

5

Quid certi poteris spondere, incertior aura

      Cum sis? Infoelix qui tibi credit erit.

Quare, age, non tanti praesentis gaudia vitae

      Credas; subter enim dira venena latent.

Qui sis, unde venis, quis sit tibi finis habendus

10

      Evolvas; alibi est nostra petenda salus.

Nolis sive velis, finis certaminis est mors;

      Post mortem nemo penituisse potest.