Ugolino Verino epigrammata 4, 39

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


39. ad Bernardum Adimarium,
conquerens de obitu Benedicti, pueri eius fratris

Ergo omnes saevi rapit inclementia fati;

      Abstinet a nullo Parca maligna manus.

Omnia nata metit nullo discrimine Clotho,

      Et iuvenem pariter decrepitumque rapit.

5

Bis quinos puerum numerantem perdidit annos,

      Et patris et matris nil valuere preces,

Nec fratris potuit pietas obsistere fato;

      Fixus erat vitae terminus ille suae.

Exitus incertus, sed mors certissima cunctis

10

      Inminet: hic infans occidit, ille senex.