Ugolino Verino epigrammata 4, 35

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


35. ambitio terrestris regni
agit praeceps genus humanum

Inpiger excurrit iuvenis pelleus ad Indos,

      Tanquam parva forent regna paterna sibi.

Quos aestus imbresque tulit, quae vulnera passus,

      Casurum ut terrae quaereret imperium,

5

Linqueret ut citius quam quem devicerat orbem!

      Heu, solidi hic, miseri, cernimus esse nihil!

Nos vero aethereas, stulti, contemnimus arces,

      Vilis et optamus regna caduca luti.

Non hic nostra domus, patria est sublimis Holympus;

10

      Huc, huc tendamus, quo vocat ipse Deus.