Ugolino Verino epigrammata 4, 23

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


23. aut formidine poenae,
aut gloriae causa a malis abstinendum est

Quem non inferni terrent a crimine poenae,

      Hunc iusti moveant praemia magna Dei.

Mortale est quodcunque vides; est sola perennis

      Virtus, inque dies gratior esse solet.

5

Nulla diu durant concessaque labitur hora

      Mortalis vitae more volantis avis.

Heu, breve ver formae perit; haec deformis anusque

      Nunc est, quae quondam pulchra puella fuit.

Quid Croesi et Darii referam ditissima regna?

10

      Eversum imperium vidit uterque suum.

Vix tantum servat Romana potentia nomen

      Nullaque honorati signa decoris habet.

Et nos, insipidi, aeternos hic esse putamus!

      Ex omni numero, nemo superstes erit.

15

Et febris et senium rapiunt a corpore vires:

      Milo tibi exemplum roboris esse potest.

Quod breve delectat, nec tardis poena moratur

      Passibus; aeternum quod cruciatur erit.

Quare, age, promissum caelum virtute paremus;

20

      Nam Deus est verax: uberiora dabit.