Anonimo genovese carmina, 16

16. de beata Virgine

"O miranda creatura,

Mater Dei, virgo pura,

Cunctis pulcrior figura

Veneranda facie,

5

Vite huius in presura

Esto pro me rogatura:

Tu me vulneratum cura,

Cum sis plena gratie.

In merore tuo stilla

10

Quo sit michi mens tranquilla,

Xristi humilis ancilla,

Imperatrix glorie.

Fac me, nitens o sintilla,

Ire Xristi post uexila,

15

Te iuvante, ut per illa

Fraus sit compos venie.

Hostem quemque procul pelle

Quo sit michi cor rebelle.

Quod vult Deus fac me velle

20

Per arma iusticie".

Ad instantis in procelle

Salvet ductus maris stelle,

Alme virginis puelle,

Dei matris proprie.

25

Gressu tendo qui proclivi,

Si ad metam (quod nesivi

Quali cursu) pertransivi,

Quante sunt miserie!

"Sed per matrem quam quesivi

30

Des te michi, quem sicivi,

Xristi, filii Dei vivi,

In celesti requie".