Ugolino Verino epigrammata 4, 21

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


21. Deus primo humilis natus in carne,
secundo in maiestate tremendus
descendet omnia iudicaturus

Filius, aeterni primum Patris unica proles,

      Ex pura est genitus virgine verus homo.

Christus homo verusque Deus, sub paupere matre

      Dum vixit, matri subditus ille fuit.

5

Qui celum et terram ex nihilo, qui cuncta crearat,

      Ceu servus primo pauper inopsque fuit.

Sed veniet caelo maiestas regia Christi,

      Aurea sublimi conspicienda trhono,

Praecedentque chori angelici volucresque phalanges;

10

      Adventum talem sic decet esse Dei.

Tunc fiet cunctis manifesta potentia Christi,

      Iudicii extremi quando erit ima dies.