Ugolino Verino epigrammata 4, 12

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


12. elemosina fieri debet Dei gratia et clam,
ne laus quaeratur humana

Centupla sydereus tua rex tibi munera reddet,

      Si leva ignoret quod tua dextra dedit.

Teste Deo, contentus eris, cui talia dantur;

      Si laudem quaeras, irrita dona dabis.

5

Quis tibi restituet centeno foenore sortem?

      Vberior fructus quae tibi terra dabit?

Magna dabis loetus, sed Christi dentur amore;

      Sunt nudae Charites: munera nuda dato.