Ugolino Verino epigrammata 3, 47

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


47. ad amicum, ne superbiat prospera fortuna

Si tibi nunc vultu arridet fortuna sereno,

      Cras forsan pluviam nubilus Hauster aget.

Deponas fastum! Nulli est fortuna perennis:

      Motat enim alternas, irrequieta, rotas.

5

Vidi ego post longam consurgere bella quietem,

      Bellorum et finis pax quoque saepe fuit.

Aequo animo sortem fortis tolerabit utranque;

      Solonis memori pectore verba tene.