Ugolino Verino epigrammata 3, 15

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


15. contra calumniantes offitium scribae,
veluti Musarum contagium

Quod sim tyrrheni me carpis scriba Leonis,

      Dicis et aonios me maculare choros:

"Ocia Pyerides, secessum quaerit Apollo;

      Cur facis in medio carmina multa foro?"

5

Quid faciam? Nullus Mecenas, Pollio nullus

      Praemia nunc doctis vatibus ulla dedit.

Circunstant uxor, nati querulique nepotes,

      Et solito fiscus plura tributa petit.

Silius altiloquo cantavit proelia versu:

10

      Saepe tamen causas egit et ipse foro.

Nos quoque magnanimi ter quinque volumina Carli

      Et charae patriae scripsimus historiam.

Siquis Mecenas concederet ocia, tunc me

      Aspiceres silvas praeposuisse foro.