Ugolino Verino epigrammata 3, 11

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


11. qui vult esse beatus, observet praecepta Dei

Qui praecepta Dei servaverit omnia, foelix!

      Is regum ingentes aequiperabit opes.

Hic sibi caelestem aedificat super aethera turrim

      Quae secura sibi quaeque perennis erit.

5

Quisquis amat Christum, discrimine tutus ab omni est.

      Defendente Deo, quid nocuisse potest?