Ugolino Verino epigrammata 1, 26

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


26. quod contritio culpae ad caelestis regni
recuperationem pernecessaria est

Quisquis holympiaci fieri vult incola regni,

      Admissae culpae lugeat usque notam.

Corde gerat tanquam descriptum in codice crimen,

      Possit ut erroris penituisse magis.

5

Semper et instantis circum se limina mortis

      Horreat, et iustum cogitet esse Deum,

Quam sit vita brevis, quam sit fugitiva voluptas

      Et solidum nostris rebus inesse nihil.

Nec quenquam invenies ex omni sorte beatum,

10

      Ni mundo extremum clauserit ore diem.