Ugolino Verino epigrammata 1, 25

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


25. contra ambitiosos, ostendens vitam
tyrannicam et procerum esse miserrimam

Si scires quanto discrimine vita tyranni

      Vexetur, dicas tristius esse nihil.

Regna velut pestem fugeres Syllamque cruentum

      Laudares, posuit cum sua regna ferox.

5

Magnanimi contra damnares Caesaris arma,

      Cum patriae iniecit ferrea vincla suae.

Mille dolis petitur populi procerumque tyrannus:

      Quae nox cum somno est, quae sine lite dies?

Inviso regi nunquam fuit ulla voluptas

10

      Vnaque sollicito non vacat hora metu.

Impendere sibi totidem quibus imperat hostes,

      Et sciat esse sibi tela inimica domi.

Quid miserabilius sine amicis ducere vitam?

      Hosti comuni sed quis amicus erit?

15

Quod petitur multis, magno discrimine habetur;

      Pestifera invidia regia nulla caret.

Sis bonus ipse licet, populi si flectis habenas,

      Tu tamen invidiae cuspide fossus eris.

Ambitio praeceps omnique inimica quieti est;

20

      Ex hoc nequitiae fonte venena fluunt.