Ugolino Verino epigrammata 1, 21

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


21. fortuna prospera nunquam fuit cuiquam diuturna,
sed plerunque infoelices exitus morantur illam

Divitiis et honore tumes foelixque videris

      Quod tibi nil dederit sors violenta mali.

Nota tibi est Cresi, Samiorum nota tyranni

      Fortuna: eventus dirus utrisque fuit.

5

Nescis fallacis quot luserit aura sereni

      Et medio in portu saepe carina perit?

Cui nihil adversi per longum contigit aevum,

      Iam sibi pernitiem noscat adesse suam.

Sin vero ad mortem duret fortuna secunda,

10

      Altera post mortem vita futura gravis.

Quid narrem heroas per mille pericula Christi

      Vulneribus coelum vix meruisse suis?

Caecuba tu potas, auroque insignis et ostro:

      Eternam patriam sic peperisse putas?

15

Militibus Christi longe est inimica voluptas,

      Pauperibusque magis dat sua regna Deus.