Ugolino Verino epigrammata 1, 8

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


8. qui sequitur praecepta Dei
nunquam erit infoelix; quod Christus fecit,
nos imitari debemus

Vis salvus fieri? Crucifixi signa sequaris;

      Huius enim castris nemo perire potest.

Si praecepta ducis servaveris omnia, nunquam

      Hostis fallacis decipiere dolis.

5

Victor eris, si nudus eris: audacior ibis

      Quo suadet princeps, quo iubet ire Deus.

Auratos currus ussit pelleius heros

      Exemplumque sui est turba secuta ducis,

Vt vacuus gaza Persarum victor ad Indos

10

      Curreret, ut minime sarcina tardet iter.

An miles Christi, caeli qui tendit ad arcem,

      Divitias secum tam grave portet honus?

Rex regum, Christus, sine tecto vixit egenus:

      Tu, Christi cum sis miles, habebis opes?