Ugolino Verino carmen in laudem beati Antonii

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


Antonii dum gesta volo pastoris Etrusci

Scribere, consuetae desunt in carmine vires.

Ille ego, qui cecini laudes clarosque triumphos

Armaque Francorum nullis impervia terris,

5

Et veros Christi heroas proceresque supernos

Expressi (quibus Antonii coniungere laudes

Festino, dextrum modo sit mihi numen Iesu),

Descripsi silvas sacras sublimis Olympi;

Inter et heroas nunc compatriota canendus

10

Antistes sanctus Syllanae Antonius urbis:

Cui fuit Andreas genitor Thomasaque mater,

Antiqui cives (et non de plebe fuere).

Indole praeclara primis apparuit annis

(Grammatices studio primum eudiere parentes);

15

Ingenio licet egregio, sed mente tenaci

Clarior ipse tamen, retinens quodcunque legebat.

Lascivos pueros tanquam contagia vitans,

Solus in ecclesia Christi, si quando vacaret

Sedulus a studiis, sacris interfuit horis;

20

Vtque procellosi novit discrimina saecli,

Decrevit servire Deo sub relligione beati

Dominici, cuius miro inflammatus amore

Saepe frequentabat cetum festisque diebus

Intererat semper. Bis senum ubi venit ad annum,

25

Accessit Fesulas, ubi tunc virtute Ioannes

Dominicus clarus posuit coenobia sacra

Erexitque solo templum atque habitacula fratrum.

Cardineo quanquam post est decoratus honore,

Dominici tamen in patriarchae sede remansit:

30

Divitias sprevit, quia paupertatis amator

Extitit, ut fiat caeli post funera dives.

Vidit ut hunc puerum devoto corde petentem

In numero asciri fratrum, quia iunior aetas

Visa fuit, dixit: "Studiis quibus ipse vacasti,

35

Militiae ut sanctae valeas tolerare labores?"

Respondit: "Sacri disco decreta senatus:

Hoc unum studium est, noctesque diesque revolvo.

Nunc exopto Deo teneris servire sub annis".

"I, redeas ad nos ubi totum in mente repostum".

40

Discessit puer, et Christi inflamatus amore

Decretale sacrum bis senis mensibus omne

Edidicit, rediitque alacer promissa reposcens.

"Experiare, pater, Romanum an dogma, Ioannes,

Percepi". Librum diversa in parte petivit;

45

Tunc puerum astantem, fratrum presente corona

(Responsa arguti obstupuit generalis ephoebi),

Subscepit laetus; benedicens induit illum

Veste sacra anciditque comas. Custodia solers

Est data, sub cuius tutela dogma salubre

50

Impleat. Eluxit ceu matutina refulget

Stella cito, et prompte parens cuicunque monenti

Inque choro primus devota mente manebat;

Discebat velox, retinens quodcunque legebat.

De quo concepit generalis multa Ioannes:

55

"Hic erit Ecclesiae splendor, modo longior aetas,

Ordinis et nostri (ni fallor) clara lucerna".

Ostendit signum teneris probitatis in annis:

Astinuit carne ignaro genitore, latenter

Proiciens catulis sub mensa frustula carnis,

60

Conformis vite foret ut post ipse futurae,

Assuetusque puer ieiunia ferre tenellus.

Post paucos annos apparuit inclyta virtus

Antonii, probitas morum et doctrina fidelis.

Iure igitur fratres hunc delegere priorem

65

Parthenope et Rome et Senis Fesulisque, per omnem

Italiam; tandem generalis ab ordine factus

Noctes atque dies sacrum tuebatur ovile.

Solerti ingenio commissum munus obibat;

Non minus interea studio vigilabat, et omne

70

In chartis tempus tribuebat, quando vacabat

A curis, canonas relegens scribensque salubrem

Vivendi normam. Numerosa volumina miror

Scripsisse, urgerent cum tanta negocia sacri

Ordinis. Historiam incipiens ab origine saecli,

75

Annales veteres scrutans, miro ordine gesta

Ad sua deduxit priscorum tempora regum,

Gratum opus Ausoniis; sed longe gratius illud

Quod clero indocto utiliter rudibusque popellis

Composuit: summa est et rectae formula vitae.

80

Romanae postquam innotuit clarissima virtus

Ecclesiae (probitas morum superabat acumen

Ingenii), Etruscae decessit episcopus urbis.

Hanc licet ex primo cetu procerumque senatu

Appeterent sedem, antistes Syllanus ut esset,

85

Eugenius, cleri qui summus in arce sacerdos

Tunc erat, Antonii probitas decrevit ut esset,

Elegitque illum renuentem et multa precantem

Ne foret (et tunc Parthenopae generalis obibat

Offitium). Vt novit quod sic sententia summi

90

Pontificis staret firma ut Marpesia cautes,

Sardinias latebras incognitus ire per undas

Instituit, ne quis latitantem aprehendere posset.

Sed minime potuit: solertis cura nepotis

Detinuit; divertit iter Senasque petivit.

95

Ad sacra mox Fesulas tendens coenobia mansit.

Haec Florentinae non longe a sedibus urbis

Dominici est aedes. Cives venere precantes

Vt tueatur oves commissas plebis Etruscae.

Littera Pontificis minabunda coercuit illum

100

Suscipere iniunctum tandem pastoris honorem;

Bullarum Eugenius sumptus pro paupere solvit.

Vt sibi Pontificis nota est Christique voluntas,

Pastoris suscepit onus, pompisque relictis

Ipse pedes clero solum comitante per urbem,

105

Aplaudente tamen populo procerumque senatu,

Bassilicam intravit, celebratisque ordine rebus

Ad pastoralem famulis comitantibus aulam

Accessit paucis. Solers disquirere cepit

Ipse sacerdotum vitas, populosque revisens

110

Circuit ecclesias per se archiepiscopus omnes.

Dirigit errores moresque hortatur honestos,

Semper et attente decretis sedulus horis

Disceptatores causarum examine pensans

Iura dabat, nunquam precibus nec munere flexus,

115

Nec procerum motus pastor terrore minantum.

Omnibus aequus erat: nullo discrimine tractans

Ius tribuit, civis foret an peregrinus et hospes.

Hinc Antoninis Romana Ecclesia causis

Tunc appellari vetuit, velut arbiter aequus

120

Et prudens esset. Cleri non unica cura,

Sed cives etiam laicos curabat ab omni

Labe, magistratus adeundo, saepe redarguens

Iniustum si quid tentaret Curia. Saepe

Accensus zelo paucis scolas cetumque prophanum

125

Irrumpebat, humi tabulas talosque refundens.

Ardebat vultus eius, velut ignea flamis

Fulminei Christi facies radiabat Iesu,

Quando de templo mensas subvertit ementum.

Non solum facto, sed verbo obsistere quisquam

130

Non ausus fuerat, quamvis sceleratus et audax.

Vrgebat tardum Antonii presentia clerum:

Nam matutinis antistes primus in horis

Ecclesiam intrabat sine somno, pervigil, orans,

Nec tardabat iter ventis stridentibus imber.

135

Omnibus exemplum fuerat venerabile pastor.

Vestitu et victu modico, quodcunque supersit

Sumptibus exiguae mensae tribuebat egenis.

Vnicus in stabulis pusillo corpore mulus

Iumentum fuit: hoc usus senioribus annis.

140

Exclamare libet, videas si tempore nostro

Ire sacerdotum proceres, longo ordine mulas

Sericeis stratas sagulis famulosque lacernis

Coccineis: sanguis Christi Ecclesiaeque supellex

His teritur pompis! Formido dicere cuncta:

145

Consumunt molles aeraria sacra cynedi

Et scorta; in foedo Petri patrimonia luxu

Labuntur. Christe, Ecclesiae succurre labanti!

Inceptum repetamus opus. Fulgebat ubique

Fama per Ausonias Syllani antistitis oras.

150

Accersivit eum pastor Romanus in aulam

Detinuitque ipsum, dum vixit, rebus in altis;

Consilio Antonii est usus, quin aeger in ipso

Articulo Eugenius mortis consistere iuxta

Mandavit, per quem divina viatica sumpsit.

155

Mystica Pontifici tribuit sacramenta; nec ipsum

Qui post successit, Nicolaus, honore minore

Dignatus. Voluit retinere, sed ille relictum

Visere per multos annos decrevit ovile;

Maiorique gradu antistes ornasset uterque,

160

Si non Pontifices preventi morte fuissent.

Ipse tamen renuit semper, vitabat et urbem

Romanam, ne maius onus sua colla gravaret;

Ne lupus inferni (si pastor abesset) ovile

Incustoditum laceraret, pervigil horis

165

Astabat presens. Nicolao papa Calistus

Successit; mos est de nobilitate suprema

Mittere Pontifici legatos, quando creatur.

In quorum numero antistes Antonius unus

Est missus, qui verba novo presente senatu

170

Pontifici fecit. Proceres stupuere silentes

Eloquium, et gravitas linguae permista Latinae

Traxerat attonitos (scripta est oratio). Rursus

Orator missus quando Pius ipse creatus

Antistes summus, pariterque oravit ad illum;

175

Cum quo legati de nobilitate periti

Sunt simul electi. Sancti facundia Patris

Ornavit Tusci decus immortale Leonis.

Cumque reformare Ecclesiam Pius ipse Latinam,

Corrigere errores clerique superflua vellet,

180

Inter censores Romanae Antonius unus

Ecclesiae fuerat. Post res infecta remansit:

Emersere nova et maiora negocia. Casu

Germanus Latias venit Federigus in oras

Aureaque imperii Romani serta recepit,

185

Decrevitque Pius Turcarum invadere gentes.

Ausoniae dum cogit opes celeresque triremes,

Cardineo Latium excurrit comitante senatu;

Venit in Etruriam, nostra quoque mansit in urbe.

Mille quater centum tunc quinquagesimus annus

190

Et nonus fuerat, postquam admirabile Verbum

Christus homo effectum; Maii lux orta secunda est,

Cum rutilans noctis tenebras Aurora fugasset,

Occidit antistes cum Tuscae Antonius urbis,

Ecclesiae lumen, sanctorum regula morum.

195

Extremam vitae tunc clausit episcopus horam,

Confectus senio et morbo longoque labore,

Empyreaeque animam foelicem reddidit aulae.

Moesta sacerdotum paucis tamen ante diebus

Pastorem circum morientem turba gemebat.

200

Astabant cives lachrymis et corde dolenti,

Et non immerito: comuni orbata parente,

Anxia pertimuit tristi Florentia luctu.

Quos solabatur: "Mecum gaudete. fideles

Filioli; solvor tenebroso a carcere liber,

205

Eternae iam iam visurus gaudia vitae.

Intercessor ero vobis, deponite luctum;

Ecce, pater mecum est vestrae Zenobius urbis.

Haec ex ore suo vobis memoranda relinquo:

In primis clerum divina sorte vocatum

210

Admoneo castam sine crimine ducere vitam.

Interdicta Venus clero est rerumque cupido,

Et scelerum radix procul esto superbia clero.

Quippe sacerdotum probitas est regula plebis,

Sal terrae quoniam sacer est quicunque minister.

215

' Pasce meos agnos ', Petro ter dixit Iesus,

Quaeque salutiferi Christi fuit actio norma

Vivendi recte. Charitas vos mutua, cives,

Vniat in Christo; nil formidate sinixtri;

Concordes punite malos iustosque fovete;

220

Contenti modico, damnosum spernite luxum.

Nil desperandum est, ubi ius dominatur er aequum".

Submisse moriens vix est haec verba locutus.

Vt Pius extinctum pastorem sensit Etruscum,

Illachrymans propere Marci porrexit in aedem,

225

Cernat ut Antonii in pheretro venerabile corpus.

Puniceo clero pompas mandavit agendas:

"Hic, quia presentis vitae contempsit honores,

Dignus honorato fungatur funere caeli".

Incola basilicae, primum portatur in aedem,

230

Exequiisque illic tandem de more peractis

Defertur corpus Sancti ad coenobia Marci.

Pone sequebantur flentes matresque virique,

Comunis tanquam pullati in funere patris.

Perdiderat latus apoplexi foemina levum,

235

Devota Antonii: ut tetigit venerabile corpus,

Extemplo incolumis subrexit corpore sano,

Seque suis pedibus portavit in aedes.

Non potuit triduo turba impediente sepulchro

Includi: cupiebat enim quicunque videre,

240

Tangere vel corpus. Suavi redolebat amomo,

Membraque defuncti spirantes dixeris artus,

Absque ullo tabo quoniam incorrupta manebant.

Nimirum hoc vitae sanctae mirabile signum est:

Et Maius tunc mensis erat, iam venerat aestas.

245

Prestringam ex multis, lector, miracula patris.

Mortis in extremo mulier paritura dolebat:

Per triduum nullo poterat medicamine foetus

Emitti. Illa pilos barbae Antoniique capillos

Imposuit femori et pastorem in vota rogavit:

250

Confestim peperit. Fuit unus in urbe Reati

Cui Leonardus erat nomen: dum tenderet aeger

Cum nato ut calidis Senarum se abluat undis,

Invasit febris et tenues dolor opprimit artus.

Corruit ex alto tectorum culmine natus;

255

Obstupuit genitor, lacerum ut conspexit ephoebum:

"Antonine pater, Leonardo occurre precanti

Redde mihi natum, aegroto mihi redde salutem,

Redde, inquam: quodcunque petes, tibi solvet Iesus".

Surrexit subito incolumis natusque paterque;

260

Videre hoc multi testes mirabile signum.

Non reticenda mihi mulieris visio castae est.

Qua sacer antistes de saeclo Antonius hora

Presenti in caelum migravit, vidit apertum

Empyreum et Christum cum maiestate sedentem.

265

Astabant circum Seraphin Cherubinque Thronique

Sanctorumque omnis cetus splendore corusco;

In quibus angelici Dominicus ordinis autor

In throno residens miro fulgore nitebat.

Angelus hunc iuxta fulgebat ut ignea lampas;

270

Post hunc in solio Thommas splendebat Aquinas

Stellifera in veste et redimitus tempora gemmis.

Angelus assistens erat hinc, vacuumque sedile

Ex auro nitido vicinum femina vidit;

Vidit et angelicum iuvenem, qui voce sonora

275

Innixus virga clamabat: "Cedite, turbae,

Cedite: concivis caeli functurus honore est,

Carcere terreno antistes Antonius urbis

Syllanae egressus".Surgunt ceduntque benigni,

Continguntque manus, leti dant oscula fronti.

280

Et iuxta in solio vacuo consedit Aquinum

Et merito, quia virgo et doctor uterque fidelis,

Gloria par merito sancto debetur utrique,

Exemplo et scripto Ecclesiam ditavit Iesu.

Nec vigilans, somno nec pressa haec somnia vidit,

285

Dephrenditque diem posthac morientis et horam.

Inclyta Piceno est urbs Fabrianus in agro,

Incola cuius erat mulier pauperrima rerum.

Deformata etiam morbo, miserabile visu,

Contractis nervis curvarat corporis artus.

290

Andreas germanus erat, famulusque fidelis

Manserat Antonii multis antistitis annis,

Consensu cuius matrem pariterque sororem

Mendicas fovit. Vestem portavit ad illas,

Antonine, tuam, ut precio nutriret egenas.

295

Servavere tamen, quanvis urgeret egestas,

Relliquias tanquam sanctas. Miracula postquam

Defuncti audivit pastoris, ut ille precantes

Audiat, extemplo matrem accersivit, et orat

Afferat Antonii vestem seque induat illam,

300

Vt, postquam morbos sanarunt pharmaca nulla,

Tam sancti incolumen faciat pastoris amictus.

Induta hanc vestem requievit nocte, doloris

Expers, et sano surrexit corpore mane.

Obstupuit genitrix: vicini ad fluminis undam,

305

Vt mundet sordes, per se festina cucurrit.

Obstupuere omnes, quae norant; unde repente

Sit facta incolumis, medicinae quis fuit auctor

Exposcunt: mulier cunctis rem ordine narrat.

Belcarus Feus in nostra iustissimus urbe

310

Vir fuit; et pauper, numerosa prole premente,

Tradere non poterat nuptui sine dote puellam

Iam grandem natu (viginti excesserat annis,

Coniugio iusto saepe indotata carebat).

Antonii, dum vixit, erat Belcarus amicus;

315

Et saepe et multum pastorem in vota precatus

Vt conferret opem, sicut consueverat olim,

"Ne dubites", dicens per noctem apparuit ipsi,

"Inveniet dignum iam iam tua nata maritum,

Coniugio aequali parva cum dote locabis".

320

Nobilis ac dives pauco post tempore venit

Sponte ad Belcarum iuvenis natamque poposcit,

Qui renuit pulchram grandi cum dote puellam.

Connubium sancti celebratum antistitis esse

Hoc Feus asseruit nutu; hic post carmine Tusco

325

Divinas cecinit laudes odasque sonoras.

Antistes, salve, pastorum regula, salve,

Norma sacerdotum, vivendi formula cunctis!

Tu solamen eras miserorum, portus et aura

Afflictis, populi defensor et auctor egeni;

330

Per te Martini sancti pietatis asylum

Exhibuit felix inopi Florentia turbae,

Nec reor inventum terrarum hoc sanctius usquam:

Nobilitas nutritur inops de divite egena,

Vt quibus haud posset paupertas tradere dotes,

335

Tenuia nec parvos patrimonia pascere natos,

Impleat hoc munus tantae pietatis utrumque

Electorum hominum charitas et prompta voluntas.

Post mille et centum non alter episcopus annos

Sic legem Excelsi nostra servavit in urbe,

340

Vt dici merito possit Zenobius alter.

Immortale decus, pastorum gloria, salve!

Antoni, supplex ad te Florentia poscit

Exores Christum discrimina cuncta repellat,

Vt iusto regat imperio quis iura ministrat,

345

Vivant in charitate Dei concordia cives,

Nostra domicilia existant sacraria Christi,

Floreat expulsis maculis Florentia felix,

Exemplumque tuum proponat rebus agendis.

Tu pius et iustus, tu virgo, doctor et aequus,

350

Acer in hereticos, mitis cuicunque petenti.

Accepit nullus devota mente repulsam,

Presidium implorans: tua sunt miracula testes.

Verinum exaudi: presertim mortis in hora

Sis praesens, nullus Sathane me terreat horror,

355

Sed procul aufugiat; tecum bonus angelus assit,

Inter ut electos fiam novus incola caeli.