Ugolino Verino Carlias 14

Testo base di riferimento: N. Thurn, 1995

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


Vt primas cecidisse acies regemque peremptum

Hispanum et Lygures vidit dare terga paventes,

Sydonio occurrit fulgens Desiderius ostro.

"Quo fugitis, miseri?" furiali pertonat ore,

5

"O socii, sic vos, sic me nunc proditis hosti?

Quae patriae caritas, quae vobis cura parentum est?

Obiicitis vestras flammis hostilibus urbes!

Quae spes est reliqua? An Papiensia moenia clausos

Defendent, quos non defendit belliger ensis?"

10

Nec plura, Alnulfum contorta traicit hasta,

Qui Carli patruelis erat, quem pulchra Silenis

Martello peperit furtim. Sic stirpe paterna

Nobilis et factis non degenerare priorum

Annixus multos Lygures demiserat Orco.

15

Hoc caeso invadit frendens mucrone Galandum,

Hoc quoque sublato Alpheum transverberat Agnum

Nestoreosque omnes, Pisanae stirpis alumnos,

Qui primis caesis binas misere cohortes

Subsidium Gallis, contra quos barbarus hostis

20

Saevius exarsit, quod primi in littore Carlum

Accepere suo. Flagrantibus incitus iris

Perfurit: ut rapidus prerupto a vertice torrens

Saxa trahit vulsasque trabes valloque repulso

Annua per campos populatur vota coloni,

25

Sic ruit in fortes alacer Lombardus Etruscos.

Vbertique femur gladio transfixit acuto,

A quo ter fuerat telis hastaque petitus

In dextraque levi destrictus vulnere coxa.

Concessit paulum retro Syllana iuventus.

30

At non prestantis Glacetus originis auctor

Territus instantem invadit mucrone tyrannum

Armigerosque duos regis traiecit et Albim,

Scandaviis nuper Latium qui venit ab undis,

Stravit humi. Pariter Saxettus fulminat ense

35

Sanguineo densosque alacer defertur in hostes.

Iam iam Romuleas pepulit Desiderius alas

Orsinoque caput letali discutit ictu,

Vt truncum longe secta a cervice ruentis

Asportaret equus dominique cruore maniplum

40

Spargeret Aeneadum. Fesulanae Mallius alae

Occubuit ductor, cum qua Federigus et Hector

Corithiaeque alii proceres cecidere catervae.

Iam ferus alterno turbarat funere Mavors

Tempestasque acies eadem percusserat ambas,

45

Cum Syllana cohors Romani Martis alumna

In medios fert arma globos reprimitque feroces

Lombardos mortemque cupit pro laude pacisci.

Fulminat ante Medix telumque immane coruscans

Obvia cuncta neci dat corpora. Persecat agmen

50

Horrendus densasque aperit mucrone catervas.

Danorum rector turmas ut vidit hiantes

Perrumpique acies Tuscumque instare leonem,

In Medicem validis iaculatur viribus hastam.

Sed Deus et proli parcens Fortuna futurae

55

Depulit, et comitis Lamberti in pectore fixa est.

Sternitur et moriens caros, sua pignora, natos

Commendat Medici, ne se efferat hostis inultus.

Ingemuit Syllanus eques, morientis amici

Vt vidit casum. Fodiens calcaribus armos

60

Alipedis gladio fugientem inquirit Heroldum

Hermogenemque equitum regis metit ense magistrum

Quadorumque ducis rigido praecordia ferro

Fodit et heretica maculatum labe Placillum

Stravit humi retroque hostes dare terga coegit.

65

Lotarius contra Medicem notissimus hospes,

Cum regeret Tuscas princeps Desiderius urbes,

Hunc norat telumque premens, "Sic arma rebellis

In dominum stringis? Nostras experte catenas

Nunc minime effugies!" dixit, "Moriere! Nec ultra

70

Detrectare iugum poteris nec foedera rumpes!"

Haec dicens stricto Tuscum mucrone petivit;

Non tamen aeratum cuspis thoraca resolvit.

Tunc vero ignescunt irae: patriaeque tyrannum

Vt vidit coram, ceu prehensum seva leena

75

Raptorem lacerat catulosque cruenta reposcit,

Sic furit immani Syllanus percitus ira

Laetiferumque ensem scisso in pulmone recondit.

At Guiscardus eques, generis clarissimus auctor,

Quem nuper mater quartum Florentia misit

80

Rectorem Gallis, longe penetrarat in hostem.

Ingenioque acer, procero corpore et armis

Horrendis insignis erat, nam vertice Gorgon

Cassidis et temo latrabat Cerberus ore.

In clypeo fuerat Briareus pictique Gigantes,

85

Qui fera cum superis miscebant proelia divis.

Horrisono stabat Pallas metuenda flagello

Saxificaque acrem terrebat pelle Typhoeum,

Tendebatque arcum contra crinitus Apollo,

Euhyus et torvi se vertit in ora leonis

90

Titanasque feros rabido discerpit hiatu,

Alcides clava, Mars ense superbus et hasta,

Sidereoque trono maiestas regia torva

Fronte superciliisque nigris oculisque tremendis

Consedit Iovis et rapidas coit aethere nubes

95

Centimanumque Gigem prosternit sulphure sacro,

Immensum Enceladum fumanti conterit Aethna.

Hoc Etruscus eques Vulcani munere tectus

Securus telorum ibat Lyguresque petebat

Intrepidus. Dant terga fugae, quocunque furentem

100

Impellebat equum. Nec segnis Dardana pubes

Consulis exemplo sevos decurrit in Hunnos.

Baccaramque ducem Saxettus perculit hasta,

Haspungum pilo, transverberat ense Trevellum,

Bulgareae qui ductor erat princepsque catervae.

105

Hector ubi aspexit Venetos formidine turpi

Precipites iam terga dare instantemque procellam

Syllanae turmae, galeam clypeumque vomentem

Flammarum radios vidit rectoris Etrusci,

"Quo fugitis, miseri?" furioso pertonat ore,

110

"Sistite! Victores patrias remeemus ad undas,

Aut hodie mecum, sed non moriemur inulti!"

Haec ait et nudum vagina deripit ensem !

Et Gerium obtruncat Spinum, qui signa ferebat.

Mox in Guiscardum coniecta cuspide fertur,

115

Sed frustra: ignivomo procul est umbone recussa.

Quem contra infesto Syllanus perfurit ense

Et clypeo effosso solvit mucrone trilicem

Loricam et calido rupit precordia ferro.

Frassinea ante alios volat igneus Adimar hasta

120

Sauromatasque truces et fortes sternit Hiberos

Vsdrialoque femur sparro terebravit acuto

Sevus et Alpicolas, Lamium Climamque, peremit.

Cursor et in medios Donatus pervolat hostes

Melgidioque Gotho sectum caput abstulit ense

125

Impiaque immanis disrupit tempora Pyrrhi.

Corruit Isatius traiectus pectora ferro,

Qui Latias quondam exarchus spoliaverat urbes.

Impiger arrepto mucrone Foresius alas

Exturbabat agens trepidas - ceu vis elephantis,

130

Quem pavor aut docilis saevum rapit ira magistri.

Cum quo Troctus erat, materno sanguine Tuscus,

Bebriaco infensus regi patriaque relicta

Pontificis partes Francorumque arma secutus.

Terribilem edebat Lombarda per agmina caedem

135

Magni animi iuvenis, solus qui saepe volanti

Vectus equo est ausus lustrare hostilia castra.

Bisdominusque ferox longoque Tolosa veruto,

Ceu rapidae tygres per Caspia rura iuvencas

Attonitas urgent, sic ambo in bella feruntur.

140

At Bondelmontes, preclarae stirpis origo,

Hostibus in mediis caesorum sanguine rorans

Perfurit et gladio metit insatiabilis alas.

Germanusque simul Scolarius, altera proles,

- A quo magnanimus, decus immortale, Philippus,

145

Turcorum clades, ortus -, non viribus impar

Fraternis sevos currit violentus in Hunnos.

Daphonem interimit, qui regia signa ferebat.

Dardanus Hispani pectus confodit Hilerdae.

Ah, quanto satius patrias inglorius urbes

150

Incoleret! Sed fata vetant et Lydius ensis.

Huius et infesta cecidit Pellarius hasta

Impius, aeterno qui Christum patre minorem

Dixerat et falsum sumpsisse ex aere corpus

Ac vanos simulasse sonos tormentaque ficta,

155

Clavigeris vanum manibus fluxisse cruorem.

Dum Syllanus eques turbaret Marte secundo

Lombardam infestus pubem, prevenit Alachis

Mille equites ducens. Nigra ceu turbo procella

Prosternit segetes campis, sic agmen equestre

160

Rupit Etruscorum magno terrore cohortem.

Herculis huic robur, bellique erat ipse magister,

Quae raro sunt iuncta simul. Disrumpitur ala

Lydorum, secat ense globos Lombardus et urget.

Bustico iacta pectus transverberat orno,

165

Bracchia detruncat Firidolfo, corruit ipse,

Apprehensis frenis in mortua leva pependit.

Tu quoque traiectus cecidisti, Dardane, pinu.

Corruit insignis Dinus pietate Iohannes.

Multaque preterea Syllanae corpora pubis.

170

Laetifero mactat sparro curruque volanti

In Lydos fertur victricemque impiger alam

Obruit et late insultans discurrit Alachis.

Irrumpuntque equites galearum horrore tremendi

Hirsutique Hunni variarum pelle ferarum

175

Agmina Francorum magnis clamoribus urgent.

Nec minus infensas Augusta ex urbe catervas

Ducebat Ferrus iuratas tollere Christi

Nomen et extincto in patriam discedere Carlo.

Coniunctis igitur legionibus ambo feroces

180

Invadunt Gallos et mutua funera reddunt.

Impellunt Italos retro dare terga maniplos.

Saucius interea Carlo Sirochius affert

Hostes caede nova et pugna fervere secunda.

Succurrat fessis roburque refringat Alachis

185

Bellacesque manus reprimat ductoris Hiberi;

Ausonios spectare fugam et iam terga dedisse.

Nec mora, selecto volat huc cum milite magnus

Celticus et Lotharim, Balthorum ex stirpe tumentem,

Traiecit. Crepuit thorax, pectusque sub imum

190

Consedit cuspis, cecidit moribundus harenae.

Bebriaci gener hic regis soceroque recepit,

CarIe, caput dextramque tuam pro munere magno;

Nunc iacet ignotus rapidorum preda luporum.

Leucterioque femur gladio transfixit acuto:

195

Hic omnis belli solers cognoverat artes,

Nec cuiquam fuerat dicendi copia maior,

Scandavio Ausonios regi qui saepe rebelles

Eloquio iunxit sevisque cohercuit armis:

Laetifero occubuit traiectus fulmine Magni.

200

Inde Cremonensi caput a cervice Molorco

Deripuit collumque etiam precidit haneli

Cornipedis. Nec te lorica, Adoalde, nec umbo

Nec calibum tegmen Carli defendit ab ense.

Mille die hac victor proceres Pipinius heros

205

Stravit humi caesos. Totidem cecidere, quot ictus.

Qualis apud Granium Persarum caede cruentus

Eoas acies rumpebat Marte secundo

Hamonis de stirpe satus, sic Celticus Hector

Lombardas populatur opes. Vilemque perosus

210

Sevire in plebem cupiebat stringere solum

In reges gladium, magni velut ira leonis

Imbelles contemnit oves tauroque superbo

Gaudet hians, contra cum vidit stare minantem.

Planitie in media tumulus paulo altior aequo

215

Extabat, Carlus turmas unde arduus omnes

Despicit et, qua parte potentior urgeat hostis,

Quave imbelle latus possint penetrare cohortes.

Nec mora, de numero bis mille elegit equestri

Parrisios iuvenes, levum qui turbinis instar

220

Prorupere latus, Venetis Dacisque fugatis

Ingentem stragem fecere. At Francus Achilles

Invadit medias acies, ubi maior Erynnis

Et belli rabies et moles aestuat omnis.

Adduntur comites Salomon, Amonius, Astur,

225

Regis sacra phalanx, manus insuperabilis armis.

Ter mille insignes equites fregere Sicambros

Hispanasque alas. At non secessit Alachis:

Sanguineo rutilum galeae iubar ense Rinaldi

Decussit! Caelum ardentes petiere favillae.

230

Inque comantis equi sudantia colla pependit,

Mox sella assurgens aeratisque orbibus altus

Ingenti saltu currum -mirabile visu!-

Desilit hostilem. Clypeo post terga remisso

Insurgens pedibus stridentem deiicit ensem!

235

Qui caput et collum villosaque pectora rupit

Semiferi. Et sectum deiecit ab axe cadaver.

Post rapidos impellit equos curruque phalangas

Scandavias calcat victor, velut Hectore caeso

Dardanios circum muros volitabat Achilles.

240

Ipse inter densas alacer Desiderius alas

Celtica turbabat laetalibus agmina telis

Vnus et innumeri pugnabat militis instar.

Bardasenem ut vidit vertentem terga Sicambrum,

Extortis convertit equum fugientis habenis.

245

"Nulla salus timidis est! Huc, huc itur in hostes!"

Clamabat, "Converte pedes et consere dextram!

Aut victor patrias mecum remeabis ad oras,

Vel moriere simul!" Dicens haec ore minaci

Alipedis longo concussit terga flagello,

250

Torrenti similis fertur, quo raptat hanelum

Quadrupedem Stygiis virgo Cocithia telis.

Non, si Dircei nostro tonet ore furoris

Spiritus et Smyrnae mihi nunc sua carmina tradant,

Heroum valeam innumeras percurrere caedes,

255

Alcei quot dextra viros, quot miserit Horco

Carlus; nam nullum torsit sine vulnere telum.

Nunc medias acies, volucri nunc cornua cursu

Perlustrat, partesque celer versatur in omnes.

Dextera nec segnis, quamvis sic ore tonaret:

260

"Hunc, precor, extremum, socii, superate laborem,

Quorum iam domitus patuit virtutibus orbis!

Fortis in hanc pugnam veniet Milonius Hector!

En precursor adest, rapidis qui cursibus agmen

Francorum volitare affert caesumque Tibaldum.

265

Millia bis centum cum rege Agolante perempta

Nuntiat Elvetius. Crudelem excindite gentem!

Fudimus infidos Lygures Maurosque bilingues

Quingentasque rates Tyrrhenis mersimus undis.

Haec trans Herculeos pandet victoria Gades

270

Imperium vobis extremae ad littora Thiles!

Haec quoque pontifici reddet sua iura Quirino,

Et Latii amissos repetet sibi Caesar honores!"

Talibus armatas inter Mavortius alas

Hortatur ductor pugnans et singula lustrat.

275

Merdassem Cosdramque, feros de patre Califfo

Progenitos, uno truncavit cominus ictu

Fixit et immitis Clotari precordia pilo

Istricolae, patris antiqui qui colla securi

Fregit, ut ante diem regnum sceleratus haberet

280

Solus (In omne nefas, proh regni dira cupido,

Impellis mortale genus!). Commota iuventus

Principis exemplo ac vitae gens prodiga fertur,

Quo maiora fremunt dubii certamina Martis,

Obvia prosternunt et cuncta morantia frangunt.

285

Vrget precipites cari presentia regis.

Nec non insignis querna Desiderius hasta

Francorum ruit in turmas sacramque phalangem

Irrumpit soloque oculos in principe figit

Et Carli vestigat iter teloque parato

290

Incautum taciturnus obit, si posset inermem

Opprimere insidiis. Nec aperto occurrere Marti

Audet et in solo decrevit rege morari.

Hunc ubi conspexit meditantem prelia Namus

Occulta et varios circum deflectere gyros,

295

"Te petit ille! Cave!" exclamat, "Tibi, Carle, minatur

Exitium. Et, nisi fallor", ait, "Desiderius est rex!

Haec Namus. Subito arrepta volat obvius hasta

Celtarum rector, dictis simul increpat: "Adsum

Ille ego, quem toto nunc quaeris in agmine Carlum!

300

Et simul ingentem murali turbine quercum

Torsit, quae rapuit christas conumque comantem

Pone duosque equites, Herulum Busarumque, peremit.

Scandavius contra destricto fulminat ense

Vmbonemque ferit frustra; mucrone retuso

305

Instar enim plumbi Vulcania futilis arma

Vt tetigit, contusa acies sine vulnere. Risit

Hectoreus princeps mixtaque exestuat ira.

Vagina eductum manibus connixus utrisque

Librat in aurata Lombardi casside ferrum.

310

Sed clypeo obiecto galeam defendit ab ictu

Barbarus. At scuti crassissima tergora solvit

Aeraque laetalis gladius concussa momordit.

Attonitus cecidit. Quadorum vidit Atalfus

Ductor et occurrens parma protexit inermem.

315

Ac medium sese opposuit Carloque minanti

Instat atrox. Vibratque ensem mortemque repellit

Lombardo stimulisque acres irritat ad iras

Francorum regem. Qui frendens ore superbo,

"Tu nunc ergo dabis penas!" telumque coruscans

320

320 Transfodit clypeum et thoraca resolvit aenum.

Purpureus subito per mille foramina sanguis

Loricae emicuit. Trans renes Celtica cuspis

Tranavit; costeque omnes crepuere sub ictu.

Interea elapsus repetit Desiderius urbem

325

Fessaque paulatim tutis agit agmina castris.

Pugnando e campis rector discedit Iberus.

Instabant alacres Galli ereptosque dolebant

Hostes dilabi. Et nigris nox humida bigis

Vecta soporiferis caelum iam pinxerat astris,

330

Traxerunt tamen in multam certamina noctem

Francorum proceres. Sed longe Amonius Aiax

Prevectus vallo redeuntes excipit hostes

Castraque munitis prelustrans obsita fossis

Ardebat celso rescindere in aggere vallum.

335

Provida magnanimi vetuit sapientia Carli

Accensas revocans lituis ad castra cohortes.

Ipse quoque invitum vix sedat voce Rinaldum:

"Comprime, macte animi, dextram gladiumque reconde.

Differ et in lucem, quos volvis mente, furores."

340

Interea explorat dubias rex barbarus arces.

Semovet infidos vigiles et moenia lustrans

Gentili replet Papienses milite muros.

Expallet, nam signa videt manifesta ruinae;

Tot fera monstra deum terrent pugnaeque sinistrae

345

Eventus tristes. Trepidasque pavore phalangas

Detrectare videt rursus concurrere Gallis.

His agitur preceps Furiis, nec pectore noctem

Accipit, aegroto similis, quem torrida lecto

Iactantem febris excruciat versatque gementem.

350

Et iam luciferis pallebant sydera flammis,

Phoebeumque iubar gelidas dimoverat umbras,

Cum tuba terrificis clangoribus impulit auras.

Exiliunt Galli proceres, Amonius, Astur,

Vggerius Salomonque, duces, et Tusca iuventus,

355

In primisque alacer sevis Guiscardus in armis

Picus et egregiae preclarus originis auctor.

Ter centumque ruunt equites sua signa secuti

Invaduntque hostes et castra inimica coronant.

Non tamen Hispano cessit fiducia Ferro.

360

Attollit dictis animos et suscitat iram:

"Nulla salus victis, nullus patet exitus. Instat

Hostis atrox circum, et densis urgemur ab armis.

Nunc mecum ultrices armate in prelia dextras,

Arbiter ut nos hinc victores eximat ensis,

365

Aut, si fata vetant, et nos damnavit Erynnis,

Vt pariter fuso victoria sanguine constet

Francorum regi. Videat sua funera Carlus!

Ipse aderit princeps instructo milite, qui nunc

Arma parat reficitque novas Desiderius alas."

370

Nec mora, castrorum portis erumpit apertis

Ac desperato raptatur in arma furore.

Nodosamque ornum iaculatus cortice crudo

Tres equites Gallos et nullum fodit inermem.

Consequitur furiata cohors, velut eruta moles

375

Ventorum rabie preceps it montibus altis.

Audaces neglecta salus et conscia virtus

Fecerat, ut moriens vitam quisque auferat hosti.

Interea portas reserat Desiderius urbis

Emittitque equitum turmas peditumque cohortes

380

Iam raras nimiumque adverso Marte timentes.

Ipse inter primos montani vorticis instar

Aggreditur Tuscas acies. Certatur utrinque

Viribus atque odiis summis. Cupit ille rebelles

Vlcisci, hae sevum flagrant delere tyrannum.

385

Francorum rector partito milite Magnus

Hos castra expugnare iubet Martisque cruenti

Tollere relliquias, hos contra moenia ducit.

Pugna duplex oritur. Campo concurrit aperto

Hinc Tyrrhena acies, hinc instat ductor Iberus.

390

Hinc victor Carlus pugnat, Desiderius inde

Extremo preceps agit in discrimine vires.

Hi victos spernunt, illi successibus acres

Securique necis proiectant corpora telis.

Principioque atrox dubio certamine pugna,

395

Exoritur, sed enim proceres Gallique tribuni

Ore tonant: "Hic est, socii, quem vicimus hostem!

Quem facit audacem mortis manifesta ruina!

Pro rabie, non spe pugnat deprehensus Iberus.

Vix decimus superat, decimum prosternite, ne quas

400

Integra relliquias habeat victoria Magni!"

Ast Lygus in medias transvectus Spinula turmas

Invadit Celtas flagransque cupidine caedis,

Deleat ut ponti cladem terrestribus armis.

Lucensesque urget -ceu nymbis acta procella

405

Prosternit segetes - et vertere terga coegit.

Intonat horrendo ductor Castruccius ore:

"Quid fugitis? Lygus est terra devictus et undis!

Huic nos cedemus, qui nullis cessimus armis?"

Nec plura, alipedem medios direxit in hostes,

410

Dissipat ense globos Lygurum, prosternit Adornum

Signiferum et Fisci rupit precordia telo,

A quo Fiscorum descendit clara propago.

Interea circum Papiensia moenia reges

Concurrere simul magnisque furoribus enses

415

Destringunt, pulsusque feris tonat ictibus aether.

Dumque bipartitis tractant duo proelia turmis

Hispani Gallique duces regesque, seorsum

Ecce procul cernunt attolli pulvere nubem

Aequalem Tyrrheni equites propiusque moveri.

420

Turbati timuere dolos. Sed Gallica signa

Strigosos et equos Phoebeo ardore videntes

Deposuere metum, subitoque audacia crevit.

Hos longe agnovit specula Riccardus ab alta,

Orlandum sociasque manus exclamat adesse!

425

Continuo velox it tota per agmina rumor,

Auditurque virum clamor, vastumque gigantem

Ceu turrim aspiciunt equitum precedere turmas.

Hic Burratus erat, quem sacro in gurgite Romae

Laverat antistes summus Christoque rebellem

430

Hactenus imbutum caeli donarat honore.

Nec mora, coniunctis opibus Milonia pubes

Lombardas acies acresque invadit Iberos.

Fortius hoc urget miles Pipinius hostes.

Exoritur strages ingens, fuga nulla, caduntque

435

Pugnantes omnes adverso vulnere caesi.

Foeda trucis Martis facies, aspersa cruore

Arva natant. Devota mori stat barbara turma.

Dum vocat Almoenus socios, Victorius udum

Clamantis Petrus traiecit arundine guctur.

440

Mox et purpureo fulgens Capponius ostro

Hispanos secat ense globos ceu tygris ovile

Victoremque Degum curru deiecit ab alto

Auratasque ducis cristas argenteaque arma

Abstulit, ut Martis mox haec suspendat in aede.

445

Filius hunc iuxta tenerae sub flore iuvente

Pugnabat Ginus, quo non formosior alter

Syllani generis nec fortior extitit armis.

(O utinam nostro hunc Florentia tempore morem

Servaret, priscos ritus sequeretur avorum,

450

Vt primo sub flore puer genitore magistro

Militet impubesque premat sub casside malas!

Nunc trahimus longum conducto milite bellum.)

At longe densos Tuscus penetrarat in hostes

Quiscardus Maurumque ducem transverberat ense

455

Laetifero et curru moribundum evolvit harenae.

Vidit ut Alceus trepida formidine ductor

Terga dare Hispanos sevumque instare gigantem

Seque suos densa clausos indagine cernens

Maiorique hostem miratur mole prementem,

460

Constitit infrendens furialique incitus ira

Terrigenam invadit. Lectamque in monte Pirenes

Connixus validis iaculatur viribus ornum,

Quae clypeum incocti bis seno tergore tauri

Implicitum et thoraca simul traiecit et ultra

465

Prelibans carnem rubuit suffusa cruore.

Hoc vicisse putans exclamat Cantaber heros:

"I demens, sacros Maumetti desere ritus!

Exora, ut nostris Christus te liberet armis.

Caesus in Hesperiae campis, Burrate, iacebis,

470

Impastis quae praeda lupis, quae pabula corvis!"

Ille ira frendens simul et stimulante dolore

Vulneris insueti nodosam robore clavam

Vibrat et horriferis stridentia pila catenis

Deicit incassum. Previdit barbarus ictum

475

Et volucri prefugit equo. Diverberat auras,

Aeratos impingit humi sine vulnere caestus

Et lapsus prono tellurem pectore plangit.

Devolat ad terram Ferrus calcatque iacentem

Luctantemque premit gladioque horrentia colla

480

Scindere conatur. Vidit Milonius Hector,

Ingemuit graviter casum miseratus amici.

Nec mora, terribili labens super agmina saltu

- Ceu procul ex alta speculatus rupe columbas

Chillo secat volucres pennis stridentibus auras -

485

Alceum invadit iuguloque instantia tela

Amovet et leva prostratum attollit et arcet

Laetales ictus dextra. Ceu densa frementem

A tauri dorso pastorum turba leonem

Extorquet, praedamque suo proiectat ab ore

490

Belua pastoremque petit, sic barbarus heros

Fertur in Orlandum. Sevit vis effera, torquet

Congeminatque ictus frustra fatalibus armis.

(Haec olim ignivomae vasta fornace sub Aethnae

Cuderat ignipotens Cythereae impulsus amore

495

Dardanio Aeneae Stygiisque immerserat undis.)

Belgicus ast Hector stridenti fulminat ense

Tergeminasque fodit squamas thoracis aeni

Ingentique aperit conscissum vulnere pectus;

Fervidus intepuit spumanti sanguine mucro.

500

Concidit exanimis Ferrus poenasque recepit,

Vmbraque roranti fugit maculata cruore.

Amisso dant terga fugae rectore catervae

Lombardae Hispanaeque; ruunt; mucronibus urget

Palantes victrix nudis Milonia pubes.

505

Ipse gigas instat stridentiaque aera coruscans

Exanimata premit pernicibus agmina plantis.

Quis pugnae illius stragem, quis funera, Clyo,

Formidanda canet caesorum in pulvere regum?

Huic, precor, extremo, Musae, aspirate furori.

510

Ecce catervatim prostrata cadavera passim -,

Semianimesque artus sonipes currusque calentes

Foedataeque cruore rotae calcantque teruntque,

Viscera dispersis horrent permixta cerebris,

Vicinusque fluit iam sanguine decolor amnis.

515

Instant victores Galli, nec parcitur ulli.

Nulli vincla parant. Sevit Mors falce cruenta

Innumeramque metens adigit sub Tartara turbam.

Captaque deletis confestim castra maniplis

Diripiunt Remi et flammam in tentoria iactant.

520

Mox ubi cuncta neci victor dedit ignis et ensis

Gallicus, ad muros et castra secunda ruentes

Accelerant equites, sequiturque exercitus omnis.

Protendunt clypeos hostili caede rubentes.