Vt stetit ante fores Carlus lachrymabilis aulae,
Quam septem aeratis circumdant moenia saxis
- Et gemine introitus cingunt latera ardua turres -,
Legit in adverso ferrate limine porte
5
Horrida Dictei pavitans aedicta tyranni:
"Tartaream hac itur tenebrosi Ditis ad urbem;
Hac ad perpetuos itur sine fine dolores.
Ne reditum hinc speres, qui limina nostra subisti.
Me nihil ante fuit, lector, mortale creatum.
10
Sic lex inferni aeternum durabit in aevum."
At virgo, ut vidit pavitantem ac dira trementem
Supplicia ante fores tremulis insistere plantis,
"Dux invicte", inquit, "quae tanti causa timoris?
Descendis Christo manes auctore sub imos,
15
Vt videas, quantis damnentur crimina poenis.
Ceu solet immundo radios defigere caeno
Nec trahit infectos sursum Phoebeia lampas,
Sic tibi non oberit baratri sentina profundi."
Nec plura, horrisonae patefecit robora porte.
20
Quo sonitu custos super ossa semesa recumbens
Protinus exiliit latrantia guttura pandens,
Vt voret intrantes vastaque ingurgitet alvo.
At virgo: "Iniectis subito clamantia vinclis
Viperei compesce", inquit, "canis ora! Quid heres,
25
Francorum ductor? Validas innecte catenas!"
Nec mora, protractum vinclis ac dira frementem
Aerato ingentis religavit in orbe columnae,
Vt quondam Alcides per vim subtraxit amicum
Invito rege inferni et custode ligato,
30
Vnde tuos iterum timuit, Proserpina, raptus
Tartareus Pluto, ne coniuge regnet adempta.
Post ambo celeres portam execrabilis aule
Confusamque urbem subeunt merore gementum
Ancipitesque vias Ditis callesque pererrant
35
Tectorum angustos et caeca nocte feruntur
Per loca luctiferae graviter spirantia nubis,
Haud secus, ambages et subterranea tecta
Niliacae molis siquis sine lumine lustret
Implicitosque dolos nemoris silvaeque palustris.
40
Inde ubi moerentes aditus sedesque malignas
Intrarunt ambo, diras sensere catenas
Horriferosque sonos et verbera seva dolentum.
"Inspice", virgo inquit, "piceas ubi densior auras
Caligo obscurat, nigro squalentia fumo
45
Atria Dictei regis torvumque tribunal.
Circuit haec rapidus torrens fumantibus undis,
Quem ligat annoso sine ramis robore quercus,
Angustos aditus miseris ut prebeat umbris.
Tu tamen intrepide sequere et vestigia firma,
50
Ne pes labatur turpi per levia musco."
Portam observabat dira feritate satelles
Vipereus; rabiesque truci manabat ab ore;
Ingentem falcem et telum quatiebat acutum,
Quo miseras animas figit postesque tuetur.
55
Vt vidit Carlum, subito furialibus iris
Ianitor exarsit stricto mucrone minatus
Exitium. Sed docta comes "Procul esto, profane!"
Clamavit rabiemque feri compescuit ense.
Marmore terribilis iudex Radamantus in atro
60
Iura dabat residens umbris; fraterque severus
Iuxta assistebat nigranti tergore barri
Implicitus Minos scelerate crimina culpae
Inquirens cogensque animas peccata fateri.
Parte sedens alia non exorabilis Horci
65
Torva fronte Cato reddebat iura Latinis.
Stabant squalentes demissa in pectora barba
Iudicium subiturae animae sevumque tribunal
Moeste aspectabant; vultuque horrente Megera
Frendebat virides irritans unguibus angues;
70
Thesiphoneque adstans multo serpente revincta
Et quatit horrisono immanes stridore catenas;
Infernique volant circum praetoria regis
Harpyae et mestos fletus pro vocibus edunt;
Feralisque ululat bubo, gemit improba cornix
75
Et strix informis pastusque cadavere vultur.
"Arripite", exclamat violenta concitus ira,
"Hunc," Minos, "legem sic nam despexit Averni."
Nec mora, mille enses et mille sonantia tela
Explicuit rabiosa cohors. Tum mille dracones
80
Horrida tergeminis vibrarunt sibila linguis.
Quod nisi Tartareis virgo Titania monstris
Occlusisset iter spumantiaque ora colubrum
Fregisset gladio, nunquam remeasset ad astra
Carlus et Oeclide prope busta miserrima vatis
85
Aeternum infoelix tristi iacuisset in urbe.
"Ite procul, nequam", exclamat, "procul ite, phalanges!"
Titanis, "cohibe, Alecto scelerata, furorem!
Huc Iovis imperio superis descendit ab oris
Impia visurus tenebrosi Tartara centri
90
Francorum princeps. Ne quaeras plura doceri!"
Invitusque minas posuit Radamantus, et horror
Concidit. Hinc linquunt Dictei tecta tyranni
Carlus et Astrea et porta egrediuntur acota.
Illinc a leva salebris et sentibus asprum
95
Monstrat iter vastum callis declivis in antrum.
Aspis et alatus iaculus viridisque chelidrus
Rectus et incedens flammanti regulus ore,
Multiplicique errat cornu metuenda cerastes.
Haud aliter, siquis Libyes deserta peragret
100
Arvaque Carmanie nunquam privata venenis.
Cuspide sed virgo discussis praevia dumis
Securum prebebat iter caecasque latebras
Dissolvit. Primi sic ventum ad limina gyri est.
Concava vallis erat, quam rupes undique cingunt
105
Prerupte, nulleque virent in vertice silvae.
Eterna squalent nudae caligine cautes.
Quam secat accenso nebulosus sulphure torrens,
Semper et infectum turbat gravis aera fumus.
Illic perpetuus rapidis fornacibus ignis
110
Excoquit immersas animas. It stridor ad auras
Tostarum, mugit flammis crepitantibus aether
Obscurus, redditque atrox suspiria vallis.
Vt Carlum vidit miserantem et sepe querentem
Tam miseram sortem, "Quae te", Titania dixit,
115
"Rex, pietas frustra cepit? Spes nulla peremptis.
Impia perpetuis cruciantur crimina penis.
Hi sunt, qui Veneris flagrante libidine leges
Spreverunt turpi foedantes crimine vitam
Nec Veneri posuere modum illicitosque hymeneos
120
Miscentes more ac ritu vixere ferarum.
Defige in tenebris oculos, ubi torridus amnis
Aestuat, aspicies ceu ranas ore loquaci
Extantes undis raucas iterare querelas,
Sic miseras animas torreri in flumine summo.
125
Quem procul ardenti cernis fornace cremari,
Vltimus Assyriae coepit rex sceptra Tonoscon.
Quam laniat torvus candenti forcipe demon
Ignitoque femur repetit trans viscera ferro,
Belidae coniunx Nini fuit: haec sibi natum
130
Illicito amplexu iunxit multosque necavit,
Obscenum postquam petulans extinxerat ignem.
Quae gerit aspidea maculatam cuspide mammam
Candida deturpans liventi membra veneno,
Implicuit quantis bellis regina Quirites!
135
Cognate strepuere tubae civilibus armis,
Acciacus rubuit cognato sanguine pontus.
Vritur aeterno petulans Antonius igne.
Aspice, quae contra ignite est religata columne,
Cuius adhuc niveo rutilans e corpore fulgor
140
Exit, et ante alias umbras formosa videtur:
Europamque Asiamque evertit Marte cruento.
Cerne Parim accenso frustra motare camino.
Nec procul in flammis natum armipotentis Achillis
Neoptolemum Hermionemque simul; corpusque biforme
145
Nubigenae, cuius pendet letalis arundo
Pectore semiferi nondum siccata cruore.
Cerne ducem Assyrie piceo sub gurgite mergi
Sepius invitum, castris quem virgo sub altis
Stravit et exemit cives hostilibus armis.
150
Qui calidum niveis tranat Phlegetonta lacertis,
Ah, quotiens caecis turbatum noctibus aequor,
Dum te, Sesta, petit, delphini more Leander
Sulcavit; nunc ambo natant ferventibus undis.
Sed longe ante alias cruciatur Caesaris uxor
155
Messalina pice ardenti. Sempronia iuxta
Vritur et mutat nequicquam membra perusta.
Invitoque viro quondam damnata Galicta
Sulphureo poenas graviores sustinet antro,
Fulviaque horrendas ferventi in flumine poenas
160
Solvit et aeternum coniux scelerata Salassi
Septimiique uxor, quis nil natura creavit .
Improbius, iuncteque ambae cruciantur in igne.
Ippia, moechorum notissima fabula Romae,
Vritur ignivomo ad mentum detrusa sepulchro.
165
Perfidie luxusque simul scelerata Tomilda
Dat poenas pulchrumque dolet vidisse Cacanum.
Improbaque Augusti neptis genetrixque proterva
Infandique parens simul Agrippina Neronis,
Caligulaeque illic coquitur Caesonia coniux.
170
Pessima sulphureis ardet Melantia flammis."
"Quis globus ille", inquit Carlus, "caligine nigra
Volvitur umbrarum? Dic, oro, et nomina pande.
Cur nulla illarum in flammis apparet imago,
Sed tantum luctus tostarum auditur et horror?"
175
"Illae omnes ausere nefas", Titania dixit,
"Eolis haec fratrem, dilexit Myrrha parentem,
Germanumque suum cognovit Clodia moechum.
Hoc scelus horrendum tenebroso exuritur igne.
Impia perpetua damnavit crimina nocte
180
Dux Herebi fumoque animas contexit amaro.
Ast huius vallis fundo torquentur in imo,
Qui turpi molles stuprarunt arte cynedos.
Ne quaeras, poenis quantis peccata luantur:
Improbus hos ceno mersit Radamantus in atro
185
Sulphureumque amnem supra ferventibus undis
Induxit. Quisquam si forte emergere tentat
Combustumque caput fumanti substulit aestu,
Adsunt Tartarei volucres uncosque tremendos
Iniiciunt lacerantque artus truduntque sub undas.
190
Haud aliter falco volucrem si forte natantem
Viderit, ingenti delapsus ab aethere motu
In pavidam fertur cogitque in flumine mergi.
Aspice, qui fluctu canos attolere tentat:
Hic Galba est princeps. Nivei cerne ora Cherinti
195
Et scortum Idei Sigeo e littore raptum
Regis. Et intonsus Cinix - infamia Poeni
Ille erat Hannibalis-, longe nec Hamilcaris umbra
Barchini picis ardentis cruciatur in olla.
Sporus et Antinous, Romani principis uxor,
200
Sub fece sulphurea tosti sine fine cremantur.
Sed iam fata vocant alios inquirere gyros.
Linquamus miseros humani seminis hostes,
Quos neque Tartareae possunt tolerare sorores."
Haec dicens virgo fauces deflectit ad artas
205
Exuste vallis: squalent nigrantia saxa;
Non arbor, non herba virens, magnoque fragore
Hanc dirimit rapidus spumanti gurgite torrens.
Pons ibi sublicius longo marcebat ab evo,
Erumpunt nigra ardentes de caute liquores,
210
Torridus unde caput sumit Phlegetontius amnis.
Huc ambo postquam fluvio venere relicto,
Aspra salebrosi petiere cacumina collis.
Nec procul in morem curvi tenebrosa theatri
Planities iacit, et densis circum horrida dumis
215
Silva viret, servatque aditus basiliscus et idrus;
Plenaque regifero torquent convivia luxu.
Vmbrarum esuriens agmen; spumatque Falerno
Crystallus; siccasque quatit sitis aspera fauces.
"Rumpe moras", Titanis ait, "gyrumque secundum
220
Lustremus, si quas umbras agnoscere possis.
Haec est, quae lautis dapibus patrimonia molli
Ampla ligurivit luxu, gens dedita ventri.
Tartarei prohibent plenas attingere mensas
Carnifices, condunt quin saepe in viscera ferrum
225
Gucturaque extendunt ferventibus arrida lymphis."
"Dic mihi", Carlus ait, "qui sunt, Astrea, lebetes,
Quos cerno subter virgis crepitare sonoris?
Palladione dapes umbris assantur olivo?"
Subrisit virgo: "Quae nubes lumina texit?
230
Non hae corpus habent, sed iustae numinis irae
Diversis plectunt contraria crimina penis:
Quem totiens mergi ferventi cernis aeno
Et vomere ignitos, biberat quos, ore liquores,
Bebriaco in campo victor successit Othoni.
235
Cuius fossa vides candenti viscera ferro
Torreri ad prunas lentoque exurier igne,
Hunc peperit primo felix Drusilla marito,
Augusti coniunx. Sed vincit Apicius omnes,
Cuius adhuc comenta gulae parvumque volumen
240
Exquisita modis condiri fercula miris
Edocet. At postquam consumpserat omnia venter,
Letifero potu vitam exalavit egentem.
Hunc iuxta prisca setosus origine Thare,
Qui regnum fratri parva pro lente paternum
245
Vendidit, esuriens rapido cruciatur in igne.
Non est pena minor vetiti presentia pomi:
Semper enim aspiciunt, quae nunquam attingere possunt."
Consumptis quidam membris nervisque peresis
Substulit ardenti sic clamans ora lebete:
250
"Cur unquam Memphim stagnantiaque ostia Nili
Deserui allectus diri conviva Neronis?
Mansissemque utinam pauper sine principe tonsor!"
Plura locuturum demon submersit in aestu.
Quas miser accensa dabat Heliogabalus arca
255
Inclusus penas traiectusque inguina ferro!
Vidit ut in tenebris figentem lumina Carlum,
"Quid miraris?" ait Titanis, "Desere vallem,
Quam Deus aeterna merito caligine texit!
Rumpe moras, celeres currunt non segniter horae,
260
Et tibi dumosae scrupulosa per avia silvae
Grande iter incumbit salebris et sentibus artum.
Me sequere!" Haec dicens exusta cacumina rupis
Transit et ignoti fertur per devia callis.
Est locus inferni glacialem expostus ad Arcton,
265
Aeternisque riget vallis concreta pruinis,
Perpetuo quales Riphei frigore montes
Torpescunt; nix alta riget glaciesque perennis.
Tristia producunt turpes absintia campi,
Plenaque Cerbereis illic sunt arva cicutis.
270
Plurima letiferam taxus non frondibus umbram
Efficit, ac tantum ramis et stipite denso
Frigentes obscurat agros lucemque malignam
Prebet, uti pronus cum gurgite Phoebus Iberi
Flammiferos currus mersit venientibus umbris.
275
Horrida concreto squalebat frigore tellus,
Per mediumque piger ceno vix labitur amnis
Algidus et stagni in morem mutarat amaras
In glaciem mixtaque aloe vitiaverat undas.
"Hic scelus invidie luitur." Titania dixit,
280
"Aspice liventes animas glacieque ligatas,
Dentibus incussis algore trementia membra
Vt vibrent tremuloque edant suspiria luctu.
O iusti vindicta Dei! Cinxere colubri
Nexibus algentes animas linguisque trisulcis
285
Terrificant laniantque artus foecundaque membra
Insuper excruciant efflantes ore venena.
Quem tu strumosum pedibus incedere claudis
Aspicis, ille fuit magni detractor Achillis
Thersites. Simili damnatus crimine Drances
290
Horret in algenti glacie, nec vipera cessat
Faucibus evulsas utrique arrodere linguas.
Que passim in gelidis silvis canisque pruinis
Stat tremebunda cohors, omnes de pube fuerunt
Graiorum: gentis vitium commune Pelasgae.
295
Horret et in medio pallens algore Nicanor.
Siste parum!" Titanis ait, "Te spectat euntem,
Qui sedet a leva; ut reor, est Sidonius Hanno.
Hic Hanno est, cui si voluissent credere Poeni,
Foedera per summum totiens iurata Tonantem
300
Servassent Teucris, et tu, Carthago, maneres
Incolumis." "Cur has meruisti solvere poenas?
Quis te livor edax tristes detrusit in oras?"
Sic rex. Sic Poenus vix surgens talia reddit:
"Qua lege infernas spirans accesseris umbras?
305
Quis monstrarit iter? Quae te clementia divum
Incolumem ducat per inhospita tecta tyranni
Tartarei, et tristem livoris visere campum
Sustineas? Licet ignorem nollemque videre
Foelicem hic quenquam, tibi non responsa negabo.
310
Cum Trebiam et saltus Cortonae Punicus ensis
Vastaret, madidae Latio cum sanguine Cannae
Vndarent possetque capi Romana propago,
Si bellatori populus Tyriusque senatus
Concessisset opem, stimulis agitatus iniquis
315
Invidiae suasi servari foedera Teucris,
Dedendum Hannibalem; victoribus arma negavi
Mittenda; et quoniam poterat Barchinia secta
Non secus excindi, patrie livore ruinam
Construxi." Haec dicens depresso obmutuit ore.
320
Protinus inde abeunt celeres Hannone relicto.
Interea multos cernunt in vallibus imis
Obliquis oculis gelidis algere pruinis.
Stabat pube tenus concreto in flumine virgo,
Rodebatque ferox extantia pectora serpens.
325
"Haec Agloe," Titanis ait, "dat improba penas
Invidiae. Non est capitalior altera pestis,
Livoris sed pena comes." Nec plura locuta est.
Vix poterat Carlus glacialem ferre rigorem,
Quippe illi stabant concreto in vertice crines,
330
Penulaque algebat stridentibus horrida crustis.
Inde per anfractus vallis, per devia saxa
Accelerant ambo, campum fluviumque relinquunt
Invidie et fessi celso super aggere fossae
Consistunt. Frustra latam tranare paludem
335
Nituntur. Pons nullus erat nec cerula puppis.
Dum sic ambigui resident in margine fontis,
Ecce, inter densas magno stridore tenebras
Tartareus demon ferro non segnis adunco
Scindebat tetrum squalentibus aera pennis,
340
Vt capiat laceretque ambos. Sed voce sonora,
"Aethereo detruse polo Christique rebellis,
Comprime", clamavit, "violenti pectoris iram",
Astrea, "et curvam iam nunc depone bipennem!"
Subdereque invitum nigrantia terga coegit.
345
Primaque terribiles humeros Titania virgo
Tartarei volucris prostravit et ora rudentis
Horrida, ne noceat, validis compressit habenis.
Tergemini rictu extabant ceu fulmina dentes,
Horrebantque instar telorum in corpore pennae
350
Sanguineae, torvo ardebant in vertice flammae.
Hoc postquam ascendit monstrum Pipinius heros,
Virginis apprehendit fidos Titanidos armos.
Tunc per inane volans non parvo pondere pressum
Scindebat Stygias magnis stridoribus auras.
355
Ah, quotiens ambos concusso extrudere dorso
Tentavit medioque freto fumantis Averni
Deiicere et versae peracuta cuspide caudae
Nequicquam squamas thoracis fixit aenas!
Vix tandem incolumes extremam in littoris oram
360
Eiecit dixitque abiens velocius Euris:
"Iam spes nulla fuge est! Nulla hinc exire potestas!"
"Ne dubites", inquit virgo, "depone timorem.
Evades tutus, porta egredieris eburna.
Hac nostrum vertamus iter silvamque petamus
365
Spiniferam et duri salebrosa cacumina montis.
Hic, hic aspicies sevos in frusta tyrannos
Concidi, et rabidas cernes discurrere tygres
Infernasque canes laniare trementia membra.
Oricacum Grai dixere hunc nomine collum,
370
Aeterno quoniam reboat clamore malorum.
Quas regum caedes laniataque viscera nosces,
Defluat ut rapidus spumanti sanguine torrens!"
Nondum finierat, duro cum vertice saxi
Currentem videre virum catulosque sequaces
375
Post tergum et rabidis urgentes dentibus armos.
Non aliter, lepores Tyrrena per arva volantes
Alipedum cum turba canum laceratque voratque
Certatim mersis disrupta in viscera rostris.
Post densos frutices latitantem ac dira timentem
380
Corripuit rabido tygris Cocytia morsu
Membraque rorantes per vepres secta reliquit.
Mox rursus coiere artus -mirabile visu!-,
Inque suam rediit vix sano vulnere formam
Corpus et in scopulo frendens consedit acuto.
385
Altera defuerant (ni fallor) lumina fronti.
Ad quem conversus Pipini magnus alumnus,
"Crimine quo tantas meruisti pendere poenas,
Dic", ait, "umbra, mihi! Phrygiine ex urbe Quirini?
Egregia de stirpe ducum tua monstrat imago
390
Te genitum." Haec Carlus; cui Poenus talia reddit:
"Nulla fides nullusque metus cultusque deorum
Extitit in me." inquit, "Solum mihi numen in ense.
Et iurata patri ante aras puerilibus annis
Proelia perfeci sacrataque foedera rupi.
395
Disiecique Alpes et saxa per invia duxi
Turriferos barros. Saturavi sanguine campos
Aeneadum Ausonios. Nostrum, dum sidera caelum,
Dum silvae frondes, dum pisces pontus habebit,
Italia horrebit nomen." nec plura locutus,
400
Vt sensit strepitus atque ora patentia vidit
Adventare canum, preceps de montibus altis
Desiliit, laceros et acutis sentibus artus
Induit et scissum confixit murice corpus.
"Aspice Caligulam lacerum crudeliter ora!
405
Quam procul a laeva concisam in fronte cohortem
Cernis (et impaste truncata cadavera tygres
Dilacerant regum), fuit haec acerrima Christi
Hostis et innocuum sparsit violenta cruorem.
Aspice purpureo rorantes sanguine fratres
410
Thebarum! Mediis nec cessant aspera poenis
Exercere odia, et ferri si copia detur,
Mutua fraternis vibrarent spicula dextris.
Sed longe ante alios Cosdras vel tygride peior
Dat scelerum penas, rodunt quem mille cerastes.
415
Quid tibi Tyrrheni referam tormenta tyranni?
Audis Tartareo, quos evomat ille, sepulchro
Clamores: laniant rabidi sua pectora vermes.
Mortua sic olim coniunxit corpora vivis
Efferus, ut tabo miserorum absumeret artus.
420
Vitelli flammas dolet evasisse sonantes
Flavius haud similis fratri magnoque parenti.
Hunnorum princeps, terrarum maximus horror,
Sanguine rorabat bis mille in frusta resectus,
Quem fera per scopulos membratim turba luporum
425
Discerpit: Christi fuit immanissimus hostis.
Nec procul Herculeus Caesar laceratur eisdem
Suppliciis, dire pascunt sua membra volucres."
Vt geminos Carlus vidit manante cruore
Foedatos raptis oculis et vulnere turpi
430
Naribus abscissis, "Quae monstra horrentia cerno?
Dic", ait, "O virgo, patriam, dic nomina regum!
Cur Deus aeterna caligine lumina texit?"
"Acrius infestis laniantur morsibus ambo
Ausonie caedes", respondit, "et oppida versa
435
Effera barbaricos testantur facta furores.
Plorat adhuc", Titanis ait, "Syllana propago
Funditus eversis muris caesisque colonis,
Terrarumque caput quondam pulcherrima Roma
Per septem deserta dies deflevit in ignem.
440
Hic ferus est Totilas, Latii communis Erinis.
Hic Geticis primum Romam circumdedit armis
Ausoniam vastans nimbosae grandinis instar.
Quem torvo aspectu et procero corpore cernis,
Quem lupa, quem serpens horrendis morsibus urgent
445
Membraque discerpunt, rex ultimus ille Gothorum est.
Cuius mille premunt per sentes corpora tigres,
Impius in Christum strinxit Maxentius ensem.
O, si Bistonii laniari viscera Martis
Vipereis serris disruptaque membra secari
450
Aspiceres, maneat diros quae poena gigantes!
Obscurae sed enim vallis torquentur in imo.
At breve nos urget tempus, prohibetque morari
Inferni regina throni. Cernamus et illos,
Qui sibimet vitam dextra rapuere nocenti.
455
Hunc superamus", ait virgo Titania, "collem."
Haec dicens volucri cursu per inhospita saxa
Labitur. Assequitur non tardus Belgicus heros.
Protinus ingentem ramis frondentibus ulmum,
Quae fuerat medio spatiosi consita campi,
460
Suspiciunt, quantam Palibroti humentia circum
Culta ferunt (fama est stabulari armenta sub una
Arbore barrorum solemque expellere ramis).
Hanc circum vanas hominum volitare figuras
Et miris simulachra modis errantia cernunt.
465
Tum vespum numerosum agmen, tum dirus asilus
Crabronesque feri sevo stridore ruebant,
Albunea ut silva haec pestis sub sole recenti
Terret hanelantes trepida formidine vaccas.
Constitit admirans simulachra volantia Carlus.
470
"Cur ita diversis plectantur crimina penis?"
T alia mirantem multis e millibus unus
Alloquitur: "Nostri si tangere cura doloris
Vlla potest causamque cupis cognoscere culpe:
Rupimus invito mortalia vincla Tonante,
475
Carceris humani commissam liquimus arcem.
Fodimus, heu, nostris crudeles pectora dextris!
Nunc quam vellemus duros tolerare labores
Mortalis vitae primumque resumere corpus!
Sed Styx et leges aeterni numinis obstant.
480
Nec te suspensum teneant, quae corpora cernis:
Apparent, nec vera, tamen terrestria membra.
Verum animae rursus sua corpora quaeque resument,
Vt simul aut vitam aut capiant sine fine dolores.
Tormentum sceleri maius minusque paratur.
485
O, utinam campi postquam maduere Philippi
Sanguine bis Phrygio, pectus non ense petissem,
Incola non essem tenebrosi Cassius Horci!
Illa est magnanimi coniux carissima Bruti,
Quae clausit rapidis ardentia guttura flammis.
490
Cuius sic laceros cernis crudeliter artus,
Deposuit moriens Campanos Taurea fastus.
Qui gestat latum transfosso pectore vulnus,
Eacide Telamone satus, fortissimus Aiax.
Respice, ne cineres violaret Dido Sichei,
495
Despecto in flammas sese proiecit Hiarba."
Plura locuturum fodit furialis asilus.
Condoluit Carlus, sed vultu Astrea sereno
Annuit inferni penis non esse dolendum.
"Quem fixum in spinis prostrato corpore cernis,
500
Iudee quondam preses Pilatus iniquus.
Hic est mollis Otho, coniux est illa Latini.
Sed longum numerare omnes." Titania dixit.
Inde abeunt celeres per regna carentia luce,
Sanguinee donec venere ad stagna paludis.
505
Pons erat annosus ruituro fornice, subter
Cocyti stabat rubicundi immobilis unda.
Trans amnem parvus surgebat vertice collis
Molliter acclivi. Post silva et vallis amoena.
Illic mellifluo stillabant fonte liquores,
510
Ante oculos passim spumantia vina fluebant,
Multaque pendebant plenis redolentia lucis
Poma, quot autumno gignit Pheacius hortus.
Subter erant tenues macilento corpore turbae,
Innumeri populi matrumque virumque sedebant,
515
Quos vexante fame tristis prohibebat Erynnis
Regifico ante oculos luxu contingere mensas.
Atque ante ora fluens electro purior amnis,
Augebatque sitim spumantis copia Bacchi.
Qualis erat facies pallore simillima morti,
520
Vt quondam obsessus circum Petreius Ilerdam
Caesareis turmis arenti in vertice montis
Despexit fluvium pressa sub valle fluentem.
"Hoc", Titanis ait, "luco cruciantur avari:
Inter opes inopes. Longe, quam rere, dolores
525
Maiores dat macra cohors." Stat lumine torvo
Alecto invigilans, nudo intonat ense Megera
Nec gustare sinit quicquam. Caeloque rebellis
Plutonis scelerata phalanx horrenda flagello
Verbera congeminat dicitque minantia verba:
530
"Laetiferum cumulate aurum! Spoliate deorum
Auratas aedes! Sevas agitate rapinas!
Crudeles, nullam partem posuistis egenis!
Hoc vobis ingens tormentum ditibus instat:
Quanto maior erit census, maiora luetis
535
Supplicia. Invitis mors abstulit omnia vobis!"
Tunc unus pandens arentia guttura supplex
Poscebat vili linguam irrorarier unda,
In cuius subito Plutonius ore satelles
Demersit candens aurum fervensque bitumen.
540
"Hic aquilas olim victriciaque arma Quiritum
Victus apud Carras Parthorum amisit in arvis.
Hic quoque, cum posset cumulatis prelia gazis
Ferre diu atque ultro Romana lacessere bella,
Caecus avaritia pugnae mercede negata
545
Dimisit Galathas Tracesque in Marte probatos.
Me rudem primus navim mirantibus undis
Obtulit: insolito stupuit cum pondere Thetis,
Caeruleoque udis curru Neptunnus ab antris
Audaci pontum doluit patuisse carinae.
550
Ad quid mortales, auri scelerata cupido,
Cogis! Nempe omnis labes et origo malorum
Ex hoc fonte fluit, caedes et furta, rapinae.
Forsitan et plures circo cruciantur in isto,
Caetera Dictei quam torqueat aula tyranni."
555
Talia dum magna narraret voce per umbras
Titanis, vidit fulgentibus aurea gemmis
Vnius niveo pendere monilia collo,
Teter et e rupto manabat pectore sanguis.
"Dic mihi," Carlus ait, "virgo, quam cernimus umbram?
560
Signatum cur pectus habet? Cur plena pyropis
Est torques? Stygiasne aurum portatur ad undas?"
Tunc una ex scutis pressum caput exerit imis
Obliquoque aegre respexit lumine regem
Atque haec subtristis confuso immurmurat ore:
565
"Prodidit ista virum, devicta cupidine gemmae,
Et merito nati servat sub pectore vulnus."
"Nec levior tua culpa mea est! Quid detegis," inquit,
"Vxorem Argivi vatis, Tarpea, Quiritum
Dedecus, obsessam quae prodidit hostibus arcem?"
570
Dum sic alterne convitia mutua iactant,
"Meme", Cresus ait, "Lydorum cernite regem,
Nunc mendicantem, cuius domus aurea quondam
Stabat, et auratis residebant tecta columnis!
Huc nudus tandem infernas pervectus ad umbras
575
Tristia perpetior vilis ieiunia panis.
Hoc dives mecum cruciatur Lazarus igne,
Cui pretiosa licet superaret copia mensae,
Non tamen hic ullam partem donavit egenis.
Aret et in mediis sitibundus Tantalus undis."
580
Talia dicentem arripuit Vulcania lampas
Arridaque in sicco combusta est lingua palato.
"Aspice, qui flavas moriens ditavit harenas
Pactoli", Titanis ait, "squalentia cuius
Pallor obit croceus compressis dentibus ora!
585
Cerne sub ingenti saxorum mole gementem:
Vix caput attollit contritis ossibus Accham."
Vt rapidum sensit flammis crepitantibus ignem
Carlus et obnubi nigra caligine vallem
Et liquidum vidit ventosis follibus aurum
590
Effundi, "Quaenam fulvi pretiosa metalli
Vena", inquit, "coquitur? Quorsum nunc manibus imis
Vsus adest auri?" "Per quae peccavit, eisdem
Torqueri debet." respondit diva virago.
"Sacrilegus Verres liquefacto exuritur auro.
595
Hic ingens turba est. Haec dira et maxima pestis
Infecit mortale genus. Torquentur in imo
Christicolae ingrati, potius quibus extitit aurum
Quam praecepta Dei, qui pascere iussit egentes
Et tegere algentes et solvere carcere vinctos.
600
Aspice, quam torvo nos spectat lumine Triphon,
Motet ut ardenti fumantia membra lebete
Incassumque vocet Saxon super ethere fratrem!
Hic est ille Simon, sacram qui prodidit urbem
Hostibus et gemmis templum spoliavit et auro
605
Sanctaque sanctorum nulli reserata profano
Polluit et fractam patefecit gentibus arcam.
Ille sacros nummos rapuit Salomonis ab aede
Simacus; ante omnes et furto et caede Nicanor
Pleminius, quamvis inhonesto vulnere templi
610
Vltrix spiranti sciderit Proserpina nares.
Difficile est monstare omnes, urgetque morantes
Hora brevis cursus, et restant multa videnda.
Sed vertamus iter leva, nam rupe sub illa est
Vallis iners (Itali sic illam nomine dicunt)
615
Perpetuis munita iugis. Cernamus inertes
Et resides animas quondam, dum vita manebat;
Nunc labor aeternus vexat." Nec plura locuta,
Per declive iugum labens pernicior Euro,
Ceu, leporem aut cicnum cum vidit ab ethere summo,
620
Devolat horrendus pennis stridentibus astur.
Mons erat acclivis, per quem descensus ad imum
Vt paries preceps erat, ut per levia saxa
Non mus, non scaber posset reptare chelidrus.
Planitiem ignotam subter nebula atra tegebat,
625
Maiorem ut facerent geminata pericla timorem.
At non Francorum cessit fiducia regi:
Per declive iugum preceps saltavit ad imum
Et vatem assequitur non tardis passibus heros.
Tunc vero excussis nebulis currentia vidit
630
Agmina, quae sevis Cocythia virgo flagellis
Impellebat agens stimulisque urgebat inertes.
Illi humeris curvis ingentia saxa gementes
Vectabant apicem ad summum de vallibus imis.
Cum vero ad celsi perventum est culmina montis,
635
In caput hinc fessos demon trudebat ad imum;
Pondere tum vasto scopulis lacerabat acutis.
Corpora pulvereo contrita cruore iacebant.
Sed subito ad penas rursus rediviva coibant
Membra, iterumque humeris onus intolerabile ponens
640
Vrgebat tardos Plutonius ense satelles.
"Hic, hic pigra luent magno sub pondere segnes
Otia!" clamavit flammantiaque ora retorsit
In Vaccam ferrumque ardens in viscera torsit.
"Sic cessas, tanquam Campanis ocia terris
645
Rursus agas! Sunt hic, sunt hic sine fine labores!"
Vt vidit Carlum demissa fronte tuentem,
"Quid miraris?" ait partemque e rupe revellit
Ingentem, quantam gemini vix ferre iuvenci
Depressa cervice queant, et concitus ira
650
In regem portabat onus. Tunc Belgicus heros
Vagina intrepidus fulgentem diripit ensem.
At virgo antevolans ferrata cuspide rictum
Fixit et "Esto procul!" dixit torveque minantem
Frendentemque abigens miseras reiecit ad umbras.
655
"Quid spectas", Titanis ait, "dux inclyte, turbam?
Agnosces nullum. Restant sine nomine poenae.
Et merito: nullum fecerunt ocia clarum."
Iam medium caeli transcenderat aurea Phoebe
Noctivago curru, cepit cum talia virgo:
660
"Dum Deus obscurae labentia tempora noctis
Concedit, necdum clarum iubar extulit ortus,
Intima lustremus caeci penetralia regni.
Illic nubigenas et formidanda gigantum
Corpora prevalidis cernes artata catenis.
665
Illic cunctorum radix et causa malorum
Plectitur horrendis scelerata superbia poenis,
Hereticique omnes fundo torquentur in imo.
Hic quoque perfidiae scelus exitiale crematur:
Ne quaeras poenas. Sed quid te demoror? Huc, huc
670
Me sequere!" Haec dicens subiit squalentibus antrum
Obtectum spinis. Sine calle aditusque reflexus
Angustum prebebat iter rimisque malignis
Obscura in gyrum saxo spelunca cavato.
Vel latus obliquum peracuta rupe terebat,
675
Aeneaque in duris sonuerunt cautibus arma.
Intima telluris perventum in viscera tandem est,
Quem dixere locum Grai cognomine centrum,
Vnde omnis spatio cycli perducitur aequo
Linea contingens extremi marginis oras.
680
Nec locus aethereis ullus distantior astris.
Rex ubi celicolum sublimi in sede moratur
Sub pedibusque suis pendentem despicit orbem,
Tunc iuga sub plantis magno commota fragore
Sensit et horrendam sevo stridore procellam
685
Involvi et vaste nutantia dorsa caverne.
Non aliter rabies ventorum in viscera terre,
Quam postquam autumnus torrenti sole reclusit,
Obice disrupto erumpens cum murmure magno
Prostratis muris evertit funditus urbes:
690
Subsidunt montes et mutant flumina cursus.
"Dic, virgo, causam," Pipinius inquit alumnus,
"Cur tenebrosa feri quatiatur regia Ditis!
Quis movet aereas tam magno turbine turres?
An Iovis irati perturbant fulmina manes?"
695
Subridens Astrea inquit: "Non arma tonantis
Tartara concutiunt. Prisco regit ordine mundum
Rex caeli et terre. Propius si lumina figes,
Terrigenas cernes ingenti mole gigantes,
Quos validae astringunt candenti ex aere catenae.
700
Dum latera incassum motant ambesa gementes,
Clamores, quales audis, ad sidera tollunt.
Cuius adhuc cernis manantia tempora tabo,
Disruptum fregit Balearis funda cerebrum.
Aspice, quam torva in caelum convitia fronte
705
Dicat adhuc, Tyria ceu quondam victor in arce,
Vt fumant sacris crepitantia pectora tedis!
Hic est centimanus Briareus, quem ferrea vincla
Mille premunt, vasta cervix sub mole gravatur.
Immanemque Libym lapidosus conterit Athlas,
710
Et cum sulphureo Encheladum gravat Ethna Vesevo;
Nebrottusque ferox toto prostratus in antro
Ceu basis ingentes pressa cervice columnas
Sustinet atque auras vitales gutture clauso
Insolitum per iter, desecta per ilia, carpit."
715
Ardentem medio Salmonea vidit in igne,
Siderei frustra mentitum fulmina regis.
Immensasque dabant penas Pholeusque Polusque,
Conversa in silicem Niobe cum prole superba
Latone natis non concessura sub alto
720
Moerebat saxo; laceros crudeliter artus
Pascebant avidi corvi, vulturque renascens
Cor primum arrodens oculos linguamque vorabat.
Tullia Tarquinusque simul laceratur ab idris,
Quatuor aversae quorum laniata quadrigae
725
In diversa trahunt per acutos corpora sentes.
Nec longe Metius discerptus membra cruore
Foedarat dumos et saxa fluentia tabo.
Et parricidae laniari corda Phraartis
Et Decii aspexit serris stridentibus artus
730
Discindi, geminos seva qui fraude Philippos
Fodit et in Christum distrinxit perfidus enses.
Praeterea ingentem vidit sine nomine turbam
Demersam in caeno, supra quam faginus axis
Currebat, stimulisque ferox auriga volantes
735
Impellebat equos, donec contrita cruore
Vndique ferratos macularint viscera currus.
Hos iuxta heretici, tristis sentina veneni
Ceu sordes Herebi fundo defluxit in imo.
Illic Tyrrhesias et cum Calcante Melampus
740
Tyrrhenusque Tages, artis monstrator iniquae,
Tristia vipereis absorbent pocula succis.
Arrius aspideis liventia pectora gyris
Cinctus erat, cuius rodens precordia serpens
Edebat ternis horrentia sibila linguis,
745
Fusaque Tartareae laniabant viscera tigres.
Livida terribilis Manichei scorpius ora
Ebionisque truci fodiebat cuspide pectus.
"Hic est Lysimachus princeps," Titania dixit,
"Qui sacra sanctorum et Christi simulachra cremavit.
750
Respice, ceu serpens depascitur ora Cherinti
Falcatoque artus discerpserit ungue cruentos!
Aspice Costantem fratri magnoque parenti
Dissimilem, ut sevi lacerent sua membra colubri!
Haec est Iustina Ambrosio contraria: quantis
755
Aeternum infoelix Herebi laceratur ab idris!
Ille Valens vitio et poena damnatus eadem est.
Hic est Nestorius, rodit quem turba chelidrum,
Hereticusque Libys consumptique ora Photini."
Non tot harenosae Libyes deserta peragrans
760
Pestiferis angues invenit Portius arvis,
Quot nunc cornigeri Maumetti corpora circum
Saucia frendebant diro stridore cerastes
Tabida sanguineis macerantes viscera malis.
Porphirio et Celso linguas ex ore revulsas,
765
Mox alios artus basiliscus dente terebat.
Qui Christum in Persis accepto vulnere sensit
Esse Deum, poena Caesar laceratur eadem.
Proditor infestos inter Catilina colubros
Esca iacebat humi, corrupta cadavera vermes
770
Paulatim laniant. Tum sevis morsibus artus
Plurima vivaces lacerando vipera mandit.
Impius hunc iuxta sub dente Philippicus idrae
Conteritur, vellitque atrox sua lumina serpens.
Nec procul Hippocrates aberat Mutinesque bilingues,
775
Et totiens animo varius Menodonis iniquo
Infidusque Amasis caeno merguntur in atro,
Sese Tartareis prebentes pabula cancris.
Est puteus mediae centro telluris in imo
Obscurus, totas cuius densaverat undas
780
In glaciem deformis hiems, gravis halitus unde
Emanans tetro infernum vitiarat odore.
Vt vidit vacuum, "Quibus ille reconditur umbris?"
Carlus ait, "Dic, virgo, nefas gentemque malignam!
Formidabilior non est locus alter Averni."
785
"Impius hic", dixit vates Titania, "quisquis
Struxerit insidias patrie, demergitur ima
Suffossus glacie. Latet et laceratur ab idris,
Qui primum aethereo movit bella impia regi,
Interiore sinu puteique voragine mersus
790
Substinet immensas scelerato e crimine poenas.
Et merito, summo cecidit qui culmine celi,
Perfidiae tante reus excruciandus in imo
Tartarei baratri torqueri debuit amne.
Vltimus extremo cruciatur proditor antro
795
Crure tenus Iudas demersus in ore Chimerae
Inque venenoso concisus dente secatur."
Dum celerem Carlus volvit per singula mentem
Infernique omnes aditus imosque recessus,
Dum miseros manes lustrat, dum crimina discit,
800
Plenus ut innumeris iam Tartarus aestuet umbris,
Stat rationis inops. Tunc virgo Astrea morantem
Increpitans regem, "Tempus non postulat", inquit,
"Segnitiem tantam. Fugit hora, et stamina Parcae,
Dum loquimur, plenis involvunt ultima fusis.
805
Horrida Dictei linquamus claustra tyranni,
Linquamus miseros cives lachrymabilis urbis.
Elysiam vallem et lucos lustremus amenos,
Purgatis ut mox vitiis ad sidera tendas."
Dixit et egrediens Herebi per mille labores
810
Incolumem niveae portae per limen eburnum
Eduxit Stigiis undis post terga relictis.