Ugolino Verino epigrammata 1, 2

2. triumphus et vita Mathyae regis admiranda,
versu heroico percursa

Magnanimi aeternos regis memorare tryumphos

Gestaque pindaricis numeris scribenda Mathyae

Fert animus; sed nil vestro sine numine tentem,

Pyerides. At tu, princeps, mihi pande recessum,

5

Calliope, ut liceat penetrare Helicona sonorum

Parnasique sacras haurire biverticis undas.

Virtutis iam mater erat praesaga futurae:

Se parere ingentem clipeum per somnia vidit

Ex adamante, trucis quo tela immania turci

10

Pannonia arceret procul et contemneret hostem;

Ac prodire suis validam genitalibus hastam

Cernebat, cuius tremeret Germania motu,

Illiricae Venetumque urbes ac Thracia fortis,

Pontus et Euxinus vertebat terga pavore.

15

Omnia victori redeunti ex hoste marito

Grandia conceptae narrat miracula prolis

Alma parens certumque ducem regemque futurum

Vngariae affirmat, quo non foelicior alter

Sit regum, insignis pariter pietate vel armis.

20

Subrisit coniux uxorisque omine laetus

Expectat tacite maturi tempora partus.

Fraterno postquam novies sua cornua Phoebe

Lumine complevit, materna prodiit alvo

In lucem egregius signis regalibus infans,

25

Cui nomen genitor divina sorte Mathyam

Imponi iussit. Vix prima adoleverat aetas,

Artibus ipse bonis pueriles imbuit annos:

Romanum eloquium didicit clarosque poetas,

Historicosque omnes miro pellegit amore

30

Evolvitque sacrae divina volumina chartae;

Inter et aequaevos nuda luctare palestra,

Sparthano de more, puer, dorsoque volantis

Vectus equi in parvos didicit deflectere giros

Quadrupedem indomitum, iaculoque insignis et arcu

35

Parthorum certas potuit superare sagictas.

Bellorumque omnes artes iuvenilibus annis

Edoctus, meruit pugnae sub patre Ioanne,

Ductore insigni, quo non praestantior armis

Dux fuit et nulli in bello velocior astus,

40

Cum metus urgeret, nullique audacia maior.

Sub tali ac tanto princeps genitore Mathyas

Edoctus, merito regni iam dignus habenis

Visus erat; sed livor edax post funera patris

Egerat extorrem profugumque in carcere regis

45

Externi. Tantum potuit sua cognita virtus

Et caeleste Dei donum et solertia matris,

Pannoniae ut proceres dominum regemque crearent.

Extemplo velox it cuncta per opida rumor

Principis electi, magnus quae perluit Ister.

50

Tunc subito ingenti certatim gaudia plausu

Efundunt laeti populi iuvenesque senesque

Solemnem coluere diem regnique coronam

In patriam nondum regi misere reverso.

Nam, spectata ducis virtus moresque probati

55

Magnifico quales poscas in principe, cunctas

Amovere moras. Primus sua tradere iura

Quisque sibi accelerat, velut esse culpa secundum

In regis iurare manus. Ruit undique vulgus

Visendi studio et dextram contingere certant.

60

Foelices illi qui sunt rectore sub uno

Praestanti! Hunc proceres et plebs ceu numen adorent,

Qui bello fortis surgentes arceat hostes

Quique regat iustus populos in pace quietos.

Talis magnanimi proles generosa Ioannis

65

In regnum Vngariae est populo plaudente reversus.

Nec spes decepit. Subito namque expulit omnes

Infames nullumque suis est passus in oris

Sistere qui veluti saevae contagia pestis

Exemplo posset sanctos corrumpere mores.

70

Praecipue furtis saevisque latronibus instans

Purgavit latos fines saltusque malignos,

Vt nunc per totum regnum secure, viator,

Carpere iter tutum nullo discrimine possis.

Mox etiam edicto lascivas respuit artes;

75

Iussit et indomitam pubem exercere palestram

In pratis magnumque Istrum tranare lacertis,

Quadrupedisque citi pronos decurrere dorso

Telaque torquere et gladios vibrare micantes.

Vngarus hanc unam didicit mavortius artem,

80

Militiam et grave Martis opus tolerare sub armis:

Vel cum bruma, gelu et glacie, compescuit Istrum

Alpigenamque Savum, rapidi vel flumina Drausi,

Seu cum torrentes exurit Sirius agros,

Sub galea divoque manent, exempla secuti

85

Principis invicti. Iam formidabile nomen

Pannonium cunctis populis lateque furentes

Invictosque olim Turcos reiecit ab arvis

Dalmatiae trepidosque metu disiecit ad Hemum.

At Danaum eversor, Scythicis qui erupit ab oris,

90

Turcorum princeps, nulli feritate secundus,

Turpe putans, populis a se iam mille subactis,

Vni terga duci dare, protinus impiger omnes

Imperii collegit opes magnoque furore

Dalmaticos populatus agros Drausique sonantis

95

Iam rapidas multis alis traiecerat undas.

At non conctatus nec segnis, martius heros

Robore collecto ruit obvius Vngarus hosti.

Nec mora fit pugnae: instructis exercitus armis,

Vt belli sonuere tubae, prorupit uterque

100

Et primum iactis obscurant aethera telis

Innixique hastis transfigunt pectora longis.

Exoritur clamor, crebris sonat ictibus aether;

Vt coiere manus, destringunt cominus enses

Fulmineos nudisque petunt mucronibus hostem.

105

Vngarus instat atrox, sed nec cessere latrones

(Sic scythico immanis fertur cognomine Turcus).

Hic quoniam Europae populos ditione subegit

Victor et egregiam Bisanti diruit urbem,

Secum indignatur quod pugnet viribus aequis

110

Accola Dannubii tentetque lacessere bella.

Vngarus at contra miles mavortius ensem

Fulmineum rotat et densas prorumpit in alas,

Turcorum assuetus rabiem frenare furentem;

Vertere terga hosti victosque excedere campis

115

Histricolae duxere nefas vix morte piandum;

Praeterea impellit chari praesentia regis.

Qui, qua tela videt densissima, primus in hostem

Vrget equum, scindit cuneos densosque maniplos

Disrumpit secumque viam mucrone patentem

120

Efficit. Vt fulmen nubes, ut chillo columbos,

Vt tigris pecudes, ut praeceps vertice saxum,

Vt sata prosternit plenus rupto obice torrens;

Sic Christi invictus ductor secat agmina ferro,

Nec iam Turcorum possunt durare cohortes.

125

Ceduntur pedites, versis labuntur habenis,

Castra petunt equites fusi valloque relicto

Per nota in patrias fugiunt compendia sedes.

Instat victor ovans noctesque diesque Mathyas

Multaque tardantum in latis dat funera campis.

130

Intumuit rapidus spumanti sanguine Drausus

Vorticibusque atris prostrata cadavera volvens

Alpigenam sanie maculavit decolor Histrum.

Nec iam contentus patrios defendere fines,

Dux alacer celsis munitas montibus arces

135

Teucrorum expugnat; caesis pulsisve colonis,

Opida christicolis et fido milite replet.

At scythici non dum feritas mollita tyranni

Excursare audet rursusque invadere fines

Dalmaticos tentatque Savum penetrare sonorum.

140

Horret adire tamen nec credere longius audet,

Pannonium totiens experta; binominis Istri

Robur et alba suis inhumatis ossibus arva

Formidat, nec, victa, potest absistere bello.

Verum, ubi nequicquam regem superare Mathyam

145

Regnator Troiae potuit, se vertit ad oram

Ausoniae socerique urbem expugnavit Idruntum

Placavitque italo Turcorum sanguine manes.

Tunc metus Hesperiae trepidas invaserat urbes,

Barbara gens tanto fuerat bacchata furore.

150

Dux Calabrum, suus affinis, fortissimus heros,

Collecto Ausoniae victrices robore turmas

Invasit retroque hostem detorsit in urbem,

Sed frustra inclusos munita obsedit Idrunto.

At rex pannonius socero miserisque Latinis

155

Mille viros misit, fortissima pectora bello,

Herbariumque ducem, quo non solertior alter

Nec magis assuetus Turcorum occurrere telis

Extitit. Adventu cuius conterritus hostis

Non ausus fuit in campos prodire, sed intus

160

Servabat tutos trepida formidine muros.

Tandem, ubi nulla fugae nec spes erat ulla salutis,

Tradidit Alphonso quas bello coeperat arces.

Servata est igitur per te, venerande Mathya,

Italia, horrendi extinguens incendia belli

165

Ac formidandae solvens primordia cladis.

Te quoque terribilem sensit Germania regem,

Ipse licet Caesar sumptis invaserit armis

Pannonios Federigus agros; Venetusque superbus,

Nequa tuas merces deferri possit in urbes,

170

Illiricos statione sinus observet et undas

Adriacas faveatque tuo contrarius hosti!

Tu tamen invictus partes discurris in omnes

Ac diversa simul pertentas proelia victor.

Nunc scythicos urges Belgradi ex arce colonos

175

Et simul ipsa tua pulsatur porta Viennae

Cuspide et immanes Dacos a finibus arces.

Te quisquis ledet, sciat irritare cabrones;

Nec iam sarmaticus gaudet bella impia Caesar

Te contra movisse: dolet pacemque reposcet,

180

Vt reor, et longo firmabit foedere pactum.

Salve, magnanimi proles invicta Ioannis!

Salve, bellipotens praesentis gloria saecli!

Tu, nazareni dux invictissime Christi,

Maumettis potes insanos frenare furores;

185

Tu sacrosanctae es fidei fortissimus umbo

Hastaque, nostra salus, at Turcis pestis et horror.

Quo nunc divinas percurram carmine laudes?

Quae quibus anteferam? Rerum me copia vincit.

Perstrinxisse sat est; forsan tua fortia facta,

190

Rex invicte, canam magni post proelia Carli,

Quae cecini multum insudans ter quinque per annos.

Ocia si nobis dederit Florentia mater

Qualia Mecenas, longo memorabilis aevo,

Virgilio tribuit, si non urgebit egestas,

195

Magna sophocleo referam tua gesta coturno.