Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 106

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


106. ad lectorem

Clamabam: "Rigidae socrus castaeque puellae,

      Oppositae claudant lumina casta manus.

Exuor et prodam nudatis omnia membris,

      Cernere sit vobis vel pudibunda nefas".

5

Quid vox profuerit, quaeris. Quae carpserat ante,

      Protinus illa meos coepit amare iocos

Et quibus haud rigidae lasciva licentia Musae

      Grata minus fuerat, mentula grata fuit.