Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 100

Testo base di riferimento: C. F. Kumaniecki, 1963

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


100. ad Augustum Card. Mantuanum

Dum pater eloquii semesos Platina fastos

      Excutit a tineis pulvereoque sinu,

Ac illos renovat mansuros tempus in omne,

      Qui modo vix gemini gloria mensis erant,

5

Et meminit structa divi genitoris ab urbe

      Omnia, ab Etruscis semina prima petens

Semideosque atavos omnes prolemque tuorum

      Ingenio Euganeo nobiliore refert,

Haec semel aspicias vacuus post tempora cenae

10

      Et placeat posito nectare lympha tibi.

Illa quidem fessa dudum cervice legenda -

      Nec brevior valuit tanta referre liber -

Haec anima decies poteris percurrere sola

      In quibus, exempto te, nihil aspicies.

15

Quid mihi cum proavis; cum sis augustior illis

      Stellaque maiori luceat igne tua?

Munera, consilium, probitas, convivia, mores,

      Quis superas divos, enumeranda mihi.

Sed non unius facit hoc iactura quietis,

20

      Promissi testem nunc tibi carmen habe.