Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 3

Testo base di riferimento: C. F. Kumaniecki, 1963

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


3. ad Glaucum

Dum sequitur celeri choreas Entilia passu

      Et leviter saltu iactat utrinque pedem,

Collecti in nodum sensim cecidere capilli

      Collaque sub niveis delituere comis.

5

Quae fuerit lapsi quaeris iactura decoris

      Aut quid profuerint tempora culta prius:

Quae formosa fuit tantummodo credita cultu,

      Incepit lapsis gratior esse comis.