Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 1, 42

Testo base di riferimento: C. F. Kumaniecki, 1963

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


42. ad Platinam

Cum Iove Calliope genitam se saepe negare

      Audeat et patrem te putet esse suum,

Iugeribus Paesti dicar misisse ligustra,

      Carmina si dedero qualiacumque tibi.

5

Ditius Oceani sed quid mage creditur undis

      Et tamen exigui suscipit amnis aquas?

Tu quoque procedas liceat sub syrmate clarus

      Excipias socci crusmata rauca mei.