Callimaco Esperiente carmina, 120

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


120. epytaphium dapiferi regii podagrici

Non ego nunc morior, lacrimas inhibete, propinqui,

      Et sinite egra diu reddere membra solo.

Tunc lugendus eram quoniam velut agmine facto

      Morborum obsedit me genus omne simul;

5

Viscera sed postquam lacerarunt undique morbi,

      Fregit et articulos dira podagra meos,

Non mea mors sed vita magis lugenda fuisset

      Si foret in tantis continuata malis.

Nunc quia cum vita licuit posuisse dolores,

10

      Mensque subit superas libera facta domos,

Quicquid inexhaustum morbi vis seva reliquit

      Talibus accipiant sculpta sepulchra notis:

"Qui iacet hic fuerat decus et tutela suorum

      Dum vigor in membris integer atque animo;

15

Inde suis meror vixit miserandus et hosti

      Tanta erat in toto corpore debilitas;

Regales epulas regali imponere mense

      Debuerat, vetuit sed chyragra et podagra".