Callimaco Esperiente carmina, 100

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


100. ad Iacobum Boscizam

Alcynoi mensas et fercula narret Vlixes

      Vinaque Pheaco facta vetusta cado;

Sydonias commendet opes at Troycus hospes

      Et leto Tyrias devoret ore dapes.

5

Me tua delectant parce ientacula sumpta

      In quibus est puris gratia mixta iocis!

Seria nec cessant sed risu ornata modesto

      Accedunt inter discutienda cibos;

Cum calet ingenium, nec dum tamen ebria nutat

10

      In verbis, non sit sobria lingua licet.

Adde quod invitant obsonia talia sonnos,

      Et causas placidi nocte soporis habent;

Nam gravium nebulis mens non obsessa ciborum

      Discurrit, corpus dum sopor altus habet;

15

Et placitura videt portatque insonnia leta

      Grataque nox lucis munus habere solet.

Ipse mihi testis qui factus nocte beatus

      Fanniolam visus continuisse sinu;

Ergo ego qui tantum stomachi ratione fatebar

20

      Debere alloquiis dulcibus atque epulis,

Bis bene te dicam de me meruisse, Iacobe,

      Proque cibo grates proque sopore feram.