Callimaco Esperiente carmina, 93

Testo base di riferimento: F. Sica, 1981

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


93. ad Sophroniam anum

Est tibi rugoso larvalis pallor in ore,

      Et superas mortes ariditate cutis;

Dens niger et rarus et tristis anhelitus, oris.

      Et fluit e naso stilla pudenda tuo,

5

Crinis et ipse brevis corvi quoque fuscior alis

      Quem nollet capiti Thesiphone esse suo.

Tu tamen unguentis rugas extendis aniles

      Et facies empto fusca colore rubet;

Non audes ieiuna loqui victaque capillos

10

      Occulis, et renovas dropace sepe cutem

Virgineosque choros inter cultissima ludis

      Ac studio forme posse placere putas;

Sed cum culta magis, cum feceris omnia per que

      Vis credi vulgo conspicienda nimis;

15

Omnia quesite ridens miracula forme

      Destruis esque illis quam sine turpis eras;

Namque cadavereos monstrat gingiva molares

      Per quos Titoni crederis esse parens.