Anonimo genovese carmina, 15

15.

Cum in hac die Veneris

Auctor humani generis,

Per mortem quam sustinuit

Solvendo quam non rapuit,

5

Dignatus sit redimere

De terro mundo carcere

Et neminem exceperit

Sed omnes liberaverit;

Nosque iubemus facere

10

Quod voluit instruere

Docti per evangelium,

Eius sequi vestigium:

Te, pater urbis, quesumus,

Non ignorans quod volumus,

15

Vt per eundem Dominum

Qui vult salutem hominum,

Quod postulamus illico

Des, sine preter aliquo,

Illis egressum miseris

20

Letum de sinu carceris,

Vt Redemptoris emulus

Sis et eiusdem famulus

Suique splendor luminis.

Sic tui dex regiminis

25

Tuum ducens introitum

Ad gloriosum exitum,

Et mundi post exilium

Det tibi celi gaudium.