Callimaco Esperiente carmina, 68

Testo base di riferimento: F. Sica, 1981

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


68. in vaccam eneam

Arte sua cernens fabricatam ex ere iuvencam

      Constitit et genitam credidit esse Miron.

Atque ait: "Huic similem vitulam celasse recordor,

      Plus habet hec, mugit, nam mea muta fuit".