Callimaco Esperiente carmina, 25

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


25. ad Ioveanum Longinum

Algentis, Longine, decus telluris ab Arcto

      Et generis clari gloria prima tui,

Quem nasci voluere dei, quo terra Gelonis

      Proxima non uno vate superba foret;

5

Orphea Calliope prius hac regione creavit

      Quo nemo Aonias altius hausit aquas!

Castalius quem collis amet diveque sorores

      Nutrierint multo nectare Pierio,

Te nunc aspiciunt post secula multa secundum

10

      Horrida Parrasii sideris arva gelu;

Sed non te Getice quercus lapidesque secuntur

      Dum canis aut cursus flumina tota tenent;

Non latus agna lupo iungit, non cerva leoni,

      Non iram ponunt sevitiamque fere!

15

Sed genus humanum facundo ducitur ore

      Et trahis egregios ad tua dicta viros!

Concilia heroum regumque ducumque remulces

      Est, reor, hoc satius quam placuisse feris!

Diceris eloquio populos retinere furentes

20

      Et gladios trucibus demere posse viris

Nec minus accipiunt segnes, si iusseris, arma

      Quique fuit timidus prelia fortis init!

Et nihil est quod te quisquam suadente recuset,

      Ingenio servit gratia tanta tuo!

25

Nec mirum: Aonidum non tantum turba canenti

      Dat vires etiam sed Iove nata dea.

Ergo ego Eritreis videor nunc mittere gemmas

      Littoribus scribam qui tibi versiculos.

Ridiculum officium certe est et inutile utrimque

30

      Florenti prato gramina si dederis,

Aut lapides scopulis, aut densis vallibus umbras,

      Mensibus estivis aut folia arboribus.

Occeano sed quis magno minus indiget unda ?

      Ille tamen parvi suscipit amnis aquas!

35

Tu quoque carminibus Tracem licet Orphea vincas

      Iliadosque tibi nobile cedat opus,

Perlege Callimachi tenuis tibi quicquid harundo

      Scribit, quo vultu leta videre soles!

Ipse quidem vellem fratris solamen adempti

40

      Versibus altisonis dicere posse tibi,

Ac memori illius titulos laudesque libello

      Condere, et a sera posteritate legi;

A proavis numerare genus clarosque referre

      Quot peperit soboles ordine vestra viros;

45

Qua frater pietate deos sanctosque parentes,

      Qua coluit iunctos inferiore gradu,

Qua fide amicitias tenuit quam largus in omnes

      Et patrie quantum nominis addiderit,

Dicere pro meritis cupio! Sed vela phaseli

50

      Exigui minime flamina magna ferunt;

Materia ingenium vincit nequeoque lacertis

      Tanti oneris pondus tollere debilibus.

Tu melius seu forte velis sermone pedestri

      Seu numeris, per te cuncta referre potes!

55

Est tibi magnificis maior facundia ceptis,

      Largaque procurrunt flumina ab ore tuo.

O quater et quotiens numero comprehendere non est

      Felicem, cuius gesta referre velis!

Trunca igitur facile est rursus tibi nectere fila

60

      Et vite fratris tempora longa dare!

Ast ego, qui duco steriles in littore sulcos

      Et nulla omnino falce metenda sero,

Sed que sol subito tenera comburat in herba

      Nec sinat in spicas grana venire suas:

65

Non profecturum fecunda in iugera semen

      Si iaciam, quis me crimen habere neget?

Aut etiam temere videar me mittere in altum

      Cum clavo et remis sit mea nuda ratis!

Atque ideo celebris quo sit mea Fannia carmen

70

      Est satis arguta concinuisse lyra.

Et cum non possim quanto decet ore doloris

      Ingentes stimulos attenuare tui,

Nec fratris nec laude tua vigilare referta

      Carmina, nec tanta dicere digna domo,

75

Hec mea quis posset fieri tibi plana voluntas

      Communi afflictus vulnere vix cecini!

Fraternumque quibus possis signare sepulchrum

      Non uno versus mitto tenore tibi:

Tu mentem non carmen ama, munusque libenter

80

      Accipe, quodcumque est quod mea musa dedit.