23. ad Fanniam
Impia quid totiens dicis mihi, Fannia: "Per te,
Per te facta necis sum rea, Callimache?"
Non ego te docui pueros in ventre necare
Non tibi que biberes pocula dira dedi!
5
Quin etiam, te si qua deum pia cura teneret,
Hortabar: "Puras semper habeto manus!"
Tu tamen, ut furia trivialibus acta susurris,
Fecisti monitis pondus abesse meis.
Nunc scelere admisso cum mens te conscia torquet
10
Ingemis et toto pectore mesta paves!
Auctoremque tue me vis pretendere culpe
Tamquam aliquid nutu feceris ante meo.
Sed mihi - tu testis et si quod in ethere numen -
Tale peregisti me prohibente nephas.
15
Nam quid ego optassem placitorum pignus amorum
Perdere et indigna me maculare nece!
Consiliis innixa tuis tu crimen adisti
Et facta es nullo sollicitante nocens.
Nunc lachrimas lacerisque comis peccasse fateris
20
Et melius succis abstinuisse malis!
Ipse tuas vellem solari posse querelas
Et "Levis est facti - dicere - culpa tui"!
Nulla sed invenies tragicis maiora libellis
Crimina, sol versos a quibus egit equos;
25
Et leviore odio sunt Colchidis acta parentis
Digna, nec iratos tam meruere deos!
Perfidia in pueros agitata est illa mariti
Et facta est illo pene iubente nocens!
Tu, nullo cogente, nephas scelerata parasti,
30
Sed ficta ut posses virginitate frui!
At satius fuerat nodo cohibere capillos,
Et te virgineo subripuisse gregi!
Invenies multas tenerum violasse pudorem
Nec si forte velis quot numerare queas!
35
In quibus effecit maturus fetus honesta
Crimina et a partu nobile nomen habent!
Que natis aconita suis in ventre pararint
Secula cuncta duas tres ne tulisse reor!
In quarum numero pueris, scelerata, necatis
40
Infame exemplum tu quoque semper eris.