22. ad Fanniam
Fama erat egregium iuvenem, mea Fannia, nuper
Coniugii dextram iure dedisse tibi!
Gaudebam et palmis pariter cum mente levatis
Omnia felici facta precabar ave!
5
Connubiique deos supplex in vota vocabam
Vt fierent faciles ad sua sacra tibi!
Presertim, Lucina, tibi custodia partus
Protinus ingenti munera lance dedi!
Et fumavit onix Arabum de messe Lyeo,
10
Vt foret a pateris ira furorque procul!
Candentemque bovem regi oblaturus Olimpi,
Optabam ut fausto congrederere die
Paxque coronatas mensas lectumque iugalem
Sterneret, et pacis semper amica fides;
15
Vtque carens nimbis nox et tranquilla veniret,
Que mox deliciis sancta futura tuis;
Sex geminaque manu Charitum famulatus adesset
Ante thorum vestes cum positura fores!
Ac velut aspicerem solenni fronde mariti
20
Et tua iamdudum tempora cincta simul,
"Huc, Hymenee, veni - clamabam pectore toto -
Et sacris itera previa verba tuis
Virgineaque procul pellens a mente timorem,
Tam nitido ac ipsa est sidere iunge viro!
25
Iam taceas solers aliena expendere turba
Inque tuis stulte desidiosa nimis.
Invitusque modum statuas tibi denique, Livor,
In quo te iactes, iam nihil esse vides!
Fannia legitimo coram parebit amori
30
Et populo amplexus conspiciente dabit.
Nec timor obsistet legum, nec cura parentum,
Nec fame furtim decipienda fides.
Quicquid amor multo studio celare iubebat
Iam licet, et laus est quod fuit ante pudor".
35
Hec ego dum meditor, subito nova fama creata est
Indigno pactam teque ait esse viro.
Tunc fuit in toto sudor mihi frigidus ore,
Et mens et vires succumbuere simul;
Ac velut aspicerem crudelis vulneris ictu
40
Danda sepulture corpora trunca patris,
In faciem sevire manus crinesque coegit
Pectoraque infandus dilacerare dolor;
Et miserum quater et totiens me denique dixi
Ac natum duri sideris auspitio!
45
Quid furis aut quis te, mea Fannia, concitat error?
Quo properas et te precipitare paras?
Nondum plus equo nivee tumuere papille,
Nec prohibent turbis ludere virgineis:
Nondum par oneri venter, sobolique ferende,
50
Non etas curis quas habet ampla domus!
Necdum preteriit sumendi flammea tempus,
Et magis effusis te decet ire comis!
Advehit ad prelum maturas villicus uvas,
Pomaque ab arboribus non nisi cocta legit!
55
Nascenti statuere locum tibi fata diemque
Quo te per sponsi limina ducat Hymen!
Quid nondum plenis siliquis nec tempore iusto
In spicas falcem mittis inepta tuas?
Luxuriare sinas adolentis germina culmi,
60
Horrea quo laxet postmodo plena seges.
Vel si tanta urget thalami te cura iugalis
Et non legitimo tempore teda placet,
Te saltem coniunge viro cui gentis avite
Sit decus et virtus altera nobilitas,
65
Quem, vite ac morum specimen, te coniuge dignum
Reddant, qui amplexus par sit adire tuos.
Non nisi delecto danda est hec forma marito,
Non nisi cui pariter numina cuncta favent!
Vsque adeone tui nulla est tibi cura pudoris
70
Vt possis tali te sociare viro?
Collaque nativa squalentia sorde lacertis
Complecti, quales vellet habere Venus?
Atque hyrtis maculare genis redolentia plane
Ora metit quicquid dives odoris Arabs?
75
Non sinat hoc quicumque regit terrena deorum,
Non videant tantum tempora nostra nephas;
Sed potius leto populus se flore coronet
Et spargant pueris compita tota nuces,
Nobilibus pompis meliori nupta marito
80
Cum perges meriti parte locanda thori.
Illa quidem festo quovis mihi sanctior esset
Natalique meo charior una dies!
Aspicerem ingenti spetiosas agmine tecum
Et melior cunctis quam tua forma foret!
85
Quis tenor incessus, laterumque gratia dum se
Magna Iovis coniunx qua solet arte movent.
Quis torquis vestisque simul, quo flore corona,
Qua crinis fusus, qua foret implicitus.
Omniaque aurata Phebo testudine carmen
90
Dictante ad thalami limina concinerem!
Coniugioque annos multos et lite carentes
Optarem ac pulchra prole nitere domum.