Callimaco Esperiente carmina, 18

Testo base di riferimento: F. Sica, 1981

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


18. ad Fanniam

Fannia, puellaris semper lepidissima turbe,

      Qua sine festa fuit non satis ulla dies:

Per te rebus erat iocundis gratia maior,

      Per te nil poterat triste manere diu.

5

Quod pastore greges orbi, navesque magistro,

      Quod sunt castra suo dispoliata duce,

Seu potius quod sunt comites absente Dyana,

      Vel sine Neptuni coniuge Nereydes;

Hoc sine te visas formosas mille recordor

10

      Seu fuerant choree sive agitanda pila:

Tecum ast una licet multarum prebuit instar.

      Et decuit vobis illud et illud agi!

Quinetiam arguti cytharedi dextera multo

      Te coram nervis dulcius applicuit,

15

Et leta assueto longe plus posse sonando

      Ponebat blandam non nisi adacta lyram!

Purius ac tota lucebat lampade Phebus

      Cum facie ornabas compita festa tua.

Tunc opere pretium solemnes visere saltus

20

      Virgineum regeret cum tum dextra chorum.

Tunc sapor egregius, tunc maxima gratia mensis

      Proxima convivis cum tua forma foret!

At nunc mesta domi latitas avieque propinqua

      Sordida sub trito pollice fila trahis!

25

Squalentesque artus simili vix veste recondis

      Quaque fluat temere nec tibi cura subest.

Auratos per colla sinis sine lege capillos

      Et magna incomptum parte latere sinum!

Est odio tibi festa dies, quam sepe solebas

30

      Optare, et multo plus loca sola placent.

Nil tibi cum violis quibus insignire capillos

      Precipua instabas sedulitate prius.

Crebra que prorumpunt suspiria pectore ab imo

      Ac furtim lachrimant, te prohibente, oculi.

35

Et si forte tuas nomen pervenit ad aures

      Virginis, es cera pallidiorque croco!

Sed quater et totiens simplex si credis amores

      Furtivos hominum tanta decere mala.

Te pudet illius decuit quod numina semper:

40

      Quod potes exemplo turpe negare deum?

Persea non aliter Danae genuisse putatur:

      Que tamen illius carmina laude carent?

Indicat Hermione Venerem non esse pudicam:

      Templa Paphos Veneri templa dicavit Erix!

45

Pallas Eritonium, quamvis luctata, creavit:

      Palladio vacuus nullus honore liber!

Nec regina deum Martis monstrare parentem

      Audet, adulterii conscia quippe, sui!

Quis tamen usque adeo duri fuit oris in orbe

50

      Quin sponsam castam diceret esse Iovis?

Quere quibus naves astris sua vela gubernent,

      Parrasie referent virginis acta tibi;

Quere: etiam amissa, borealia signa sorores

      Pleiades celum virginitate tenent.

55

Longa mora est hominum si prosequar omnia furta,

      Sit satis hoc numquam dedecuisse deas!

Turpius ergo tibi furtum si ducis amoris,

      Error te stulta credulitate rapit:

Ludere formosis licuit semperque licebit,

60

      Castaque vix numquam pessima forma manet!

Excute non letas tenero de pectore curas:

      Sit satis ad veniam penituisse tibi.

Est facinus tales non ponere in ordine crines

      Tamque bonas minime composuisse genas.

65

Linque colum nataque manu contexere flores.

      Desine servili carpere pensa modo:

Accipe consuetos cultus facieque serena

      Inter virgineos ludere perge choros!

Tu quoque felici venies ad sidera partu

70

      Formosis quando trita per astra via.