Callimaco Esperiente carmina, 8

Testo base di riferimento: F. Sica, 1981

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


8. ad Fanniam

Ille ego, qui supplex totiens tibi, Fannia, veni,

      Et manibus totiens oscula blanda dedi,

Qui tibi blanditias et verba precantia dixi

      Atque tuos fastus ferre paratus eram,

5

Qui sine te vixi nulla contentus in hora,

      Sed semper mestus sollicitusque fui,

Qui tibi multa dedi, qui carmina plurima feci,

      Cui tua conspicuum lumina numen erant,

Iam dudum abrupto te linquere cogor amore,

10

      Et desiderii vota novare mei.

Hoc suadet tua vana fides et inania verba,

      Incerto semper pondere dicta mihi

A quibus elusus, temere dum credere pergo,

      Hactenus in triviis fabula nota fui.

15

Altera sed iam me teneat, cui lingua fidesque

      Certa sit, et pectus simplicitatis amans;

Virgineo nymphas que vultu provocet omnes,

      Inferior quavis nec sit habenda dea;

Que preferre suis etiam me possit ocellis,

20

      Que sibi nil usquam carius esse putet;

Que formosa mihi tantum velit esse, negetque

      Pre me vel magnum posse tenere Iovem;

Nec sinat in cassum dudum me poscere quicquam,

      Sed semper totas annuat ante preces.

25

In viduo et totiens ponat sua membra cubili

      Nox quotiens voto non erit apta meo.

Cum procul abfuero, nostros suspiret amores,

      Presentem cupiens usque fovere sinu.

Singula quid memorem? Que me tam fraude remota

30

      Diligat, implicita est quam tua lingua dolis.

Tunc ego, tam stabilis domine contentus amore,

      Illius in solo limine notus ero.

Nec me, ceu nuper per compita tota vagantem,

      Ridiculum dicet turba molesta caput.

35

Nam mihi lux quando tecum fuit una quieta?

      Quando non cause mille doloris erant?

Te modo rivali spectabam reddere nutus,

      Et modo nil simplex virgineumque loqui;

Nunc madidos inter media discumbere nocte

40

      Ac ferre admittit qualiascumque merum;

Nunc mihi suspectis donis ornare capillos

      Et nimium cupidis velle placere viris;

Vt sileam choree lasciva volumina, per que

      Quisque tuum potuit sollicitare latus!

45

Me quotiens ficta fecisti pellice tristem

      Et mentita meas perculit ira genas.

Multa licet dederim, numquam minus aspera facta es,

      Nec precibus potui te cohibere meis.

Ah, quotiens surdis optavi sensibus esse,

50

      Cum de te fuerat rumor in urbe malus!

Pace tua dixisse velim, si ferreus essem!

      Frangar, si cogas me mala tanta pati!

Ergo, habeas quemcumque velis, iam nullus in urbe

      Sollicitum cura me sciet esse tua.