Naldo Naldi epigrammatum appendix II, 1

Testo base di riferimento: S. Carrai, G. Inglese, 1993

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


1. Angelo Policiano
Christi atque Musarum sacerdoti sanctissimo

Angele, cum semper Foebo sic coeperit olim

      Musa volente dea docte favere tibi,

Nec prius abstiterit fieres quam primus eorum

      Graecia quos habuit, quos habuit Latium,

5

Inde Iovem simili spero ratione futurum

      Ante tibi Foebo qua musa duce fuit.

Nam cum principium sacri tibi dedat honoris

      Et bonus in canones te velit esse suos,

Non prius absistet tibi quam bona summa petenti

10

      Sit datus ex merito pontificalis honor.