Naldo Naldi epigrammaton liber, 184

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


184. Ascanio cardinali

Ante Magi dederant Christo quae munera reges,

      Dum puer in cunis matre colente fuit,

Aurea declarant supero fore danda Tonanti,

      Declarant magnis aurea danda viris.

5

Si mihi tanta forent igitur, bene quanta mereris,

      Quantaque virtuti sunt tribuenda tuae,

Aurea dona libens, princeps, tibi multa dedissem,

      Versibus inque meis aurea mixta forent.

Sed mihi cum tantos fortuna negaverit usus,

10

      Nec sit quo possim tam dare magna tibi,

Carmina pauca dedi, tibi quae mage grata putavi,

      Ingenio duxi quae magis apta tuo.

Cum dabitur nobis, ut et aurea ferre queamus

      Munera principibus suscipienda bonis,

15

Aurea dona feram multoque libentius isto

      Carmine, quod paulo scripsimus ante tibi.