Naldo Naldi epigrammaton liber, 183

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


183. Iohanni Guido viro doctissimo

Nos quicunque docent quid splendida sydera possunt,

      Iupiter in nos quid, quid valet arma Venus,

Hac ratione docent, ut cum Cillenius illis

      Iungitur aut videt hos ternus ab arce poli,

5

Tunc valet Altitonans, valet et Venus aurea nobis

      Vel bona, Mercurio iudice, summa dare.

In Tuscis igitur cum sis primatibus unus,

      Qui, quod agunt ... quod meditantur, opus

Perficias virtute nova bonus inde Iohannes

10

      Sic, nisi quae sentis, ut dare nemo velit -

Non secus atque negant dare sydera victus et illis,

      Sit nisi quem genuit candida Maia Iovi -:

Te precor, ut, mihi quae primos dare velle videbis,

      Haec vice Mercurii tu quoque danda putes.