Naldo Naldi epigrammaton liber, 177

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


177. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Distuleris quanvis multos me tardus in annos,

      Qui patriae prior est, ut mihi detur honos,

Laudo tamen causam: quia nunc sapientius illum

      Tradere quam quondam te mihi posse puto,

5

Vrbe quod in patria propria virtute potes plus

      Solus, quam cuncti, qui potuere prius,

Vnde fit ut semper, quod agas imitentur id omnes,

      Promptius et, quicquid iusseris unus, agant.

Adde quod est nobis etiam maturior aetas,

10

      Vt quoque nos possint ista decere magis.

Ergo age, Laurenti, nec te modo differ in aevum

      Venturum: dato sed, dum dare fata sinunt!

Nam, licet et vires tu sis habiturus easdem

      Semper et imperii frena tenenda tibi,

15

Non tamen hoc semper poteris mihi ferre quod opto,

      Non quia tu nolis, sed quia nullus ero:

Aetas nanque fugit, tacitoque senescimus aevo,

      Et senibus cito mors inicit atra manus.