Naldo Naldi epigrammaton liber, 159

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


159. ad Athlantem Manetti Meliorotti filium

Omnia, quae facias Musis et Apolline dextro,

      Imparibus volui saepe referre modis;

Sed cum saepe tibi meditarer dicere carmen

      Protinus in medio destitit ore sonus.

5

Nanque canendus eras, memini, graviore Camena,

      Res magis egregium nanque petebat opus:

A Iove prima tibi generis quia surgit origo,

      A Iove prima tuae gloria gentis adest.

Maiam nanque ferunt homines Athlante creatam

10

      Dilectam summo concubuisse Iovi,

Ex qua Mercurius genitus, nisi falsa monemur,

      Virginis Erigones fertur adisse domum.

Ille deus, terras levibus dum circuit alis,

      Arcadicam celeri dum pede tangit humum,

15

Primus iter faciens, testudine forte reperta,

      Divina curvam struxerat arte lyram;

Ille feros cultus hominum formasse recentum

      Dicitur atque modis instituisse suis;

Doctus item lapides duros mollire canendo,

20

      Compulit in muros saxa coire novos.

Sic tu, quo summum referas gravitate Tonantem,

      Luminibus retines numen utrinque tuis;

Nominis interea nequid tibi desit aviti,

      Athlantis positum de Iove nomen habes;

25

Totius at stirpis ne pars foret ulla relicta,

      Tangis inauratae consona fila lyrae.

Inde colis Musas, sanctos colis inde poetas,

      Quicquid et Athlantis fecit in orbe nepos:

Vnde fit, ingenium cum sit tibi, docte, benignum,

30

      Rursus et ad cytharam carmina blanda canas,

Omnia Mercurio similis, caput, ora, manusque,

      Sis Athlas ingenio, corpore, mente bonus.