Naldo Naldi epigrammaton liber, 154

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


154. ad Laurentium Medicen

Temporibus fuerat medicorum portio priscis,

      Est data cui soli sola tuenda salus,

Quin et alipta fuit medicinae in parte locatus,

      Cui sua reddendi cura coloris erat:

5

Hoc utrunque potes, Medices, praestare petenti,

      Hoc utrunque tibi pulcher Apollo dedit.

Quod te, per natosque tuos, per avumque patremque,

      Perque tuum, res est quod mihi sancta, caput:

Optatae velut es mihi maxima causa salutis

10

      Et facis ut vitae consuluisse queam,

Vrgeat utque caves ne nos male tristis egestas,

      Ne nos atque fames imperiosa premat,

Te precor, ut statuas membris ita ferre colorem,

      Corporis ad sanum desit ut inde nihil.

15

Hoc facies, patria qui primus in urbe refulget,

      Te duce si cures ut mihi detur honos;

Hic erit ille color, qui dum mihi vita supersit,

      Candidus in faciem splendeat usque meam.

Sed tamen ista velim credas mihi vera canenti,

20

      Ista vel ex animo dicta fuisse putes:

Laurenti, non tam dare te volo prima roganti,

      Haec sit ut aura magis grata futura mihi,

A me quam peragi melius quodcunque iubebis,

      Quam fieri cupio res magis apta tibi.