Naldo Naldi epigrammaton liber, 118

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


118. in Cosmum Medicen patriae patrem

Quot bona Tyrrhenis, Medices, quot commoda vitae

      Vndique defuerint vix meminisse queam,

Ex quo te rapuit patriae fera Parca dolenti,

      Cuius eras tota dictus ab urbe pater.

5

Te pereunte lues pestisque invasit acerba -

      Nam fuit haec primi prima favilla mali -;

Nec mora: nos miseros civilia bella sequuntur,

      Omnibus illa quidem bella timenda bonis;

Hinc alias Musae terras abiisse feruntur,

10

      Atque Fluentinas deseruisse domos.

Quot iuvenes docti veluti genitore carentes

      Heu, male, Cosme pater, consuluere sibi!

In quibus extiteram, cui tu velut optimus esses,

      Cosme benigne, pater, sic mihi carus eras.