Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 15

15. argumentum quindecimi libri

Servatur capta Desiderius urbe triumpho

Francorum. Sociis laetus dat munera Carlus.

Caesareos Romae fasces plaudente senatu

Suscipit. Hetruscis reficit nova moenia. Victor

5

Intrat Aquisgranum curru sublimis eburno.