Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 13

13. argumentum tresdecimi libri

Pisano Euphranor superavit in aequore classem

Maurorum ingentem captis mersisque carinis

Asdrubalis. Rursus Ticini ad fluminis undam

Lombardae fusae verterunt terga phalanges.

5

At Serpentinum confodit Celticus Aiax.