Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 11

11. argumentum undecimi libri

Devolat ad Calabros turma comitatus equestri

Orlandus. Mutinae summis certatur utrinque

Viribus. Applausit sero victoria Francis.

Occiso Theia fugit Lombarda caterva.

5

Dona suis tribuit Carlus sepelitque iacentes.