Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 10

10. argumentum decimi libri

Gallorum adventu trepidat Lombarda iuventus,

Scandavius princeps neglecto foedere Carli

Arma rapit. Pariter coniurat Hiberia. Classem

Instruit innumeram. Mutinae prope moenia victor

5

Irruit ut torrens per castra inimica Rinaldus.