Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 9

9. argumentum noni libri

Deserit Epyrum Carlus victrice carina.

Evitat Calabrum portus urbesque superni

Aequoris. Exponit Pisano in littore turmas.

Coniurat Latium Lombardam perdere gentem,

5

Francorum regem iuvat auxiliaribus armis.