Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 8

8. argumentum octavi libri, Paradisus

Astriferum Carlus Seraphi duce calcat Holympum.

Sydera fixa polo, quae sint errantia, noscit.

Cernit et empyreas sedes, ubi regia Christi est,

Angelicasque videt miro fulgore cohortes

5

Divinaeque urbis cives sine fine beatos.