Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 7

7. argumentum septimi libri, Purgatorium

Debita dimissae Carlus purgamina culpae

Speque animas medio laetas aspexit in igne.

Lnque sinu vatis recubans oracula divum

Vidit et Elysios campos clarosque poetas

5

Insignesque viros doctrina, moribus, armis.