Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 6

6. argumentum sexti libri, Infernus

Astrea manes Carlus duce tendit ad imos.

Aspicit Eumenidas diras animasque nocentes

Torqueri aeternis (visu miserabile!) paenis.

Faeda loci est speties et mors sine morte perennis.

5

Plectitur extremo scelerata superbia centro.