Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 5

5. argumentum quinti libri

Gallorum proceres, dum saevit bruma procellis,

Quassatam reparant classem, saltusque Pelasgum

Venatu inquirunt. Ludi celebrantur in urbe

Butroti. Carlumque monet Pipinus, ut ante

5

Discessum subeat manes Stygiamque paludem.