Ugolino Verino Carlias argumenta librorum, 2

2. argumentum secundi libri

A Rhodani solvens ter centum littore puppes

Magnanimus Carlus Syrios Arabasque subegit

Non procul a Synna pulso trans Battra Tibaldo.

Capta Palestini est princeps Hierosolima regni;

5

Combustaeque luit patriae gens perfida penas.