Anonimo genovese carmina, 14

14. de sanitate redita filio centurionis

Xristus qui regis filium

Sanavit in Cafarneum,

A cruciatu febrium

Det se nobis propicium

5

Et optatum remedium

Contra febris incendium,

Vt per hoc beneficium

Sibi demus preconium

Toto conatu mencium